Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

467.


de eius vrbis origine aut vocabuli Hydruntis ratione apud probatos au ctores obseruare potui. Sunt qui tradant fluuij quoque & montis nomen esse Hydruntem, cui vrbs ipsa imminebat. Iapygium promontorium

extremum in agro Salentino erat; in quo Leuca vrbs; & ab ea passuum ferè viginti millibus Hydruntem distare Strabo tradit: circa Leucam fontem fuisse setidissimi halitus. Fabulis proditum est, reliquos Gigantes e vicina Campaniae Phleg a, quum Hercules pulsos exagitaret, ad ea fugitasse loca; contractosq́ue subijsse terram, & ex eorundem cruore talem effluxionem retinere fontem. Vocatos autem fuisse Leutetinos: eamq́ue ob rem & litus illud Leuterinum fuisse appellatum.

Hydruntinorum vnum tantum ad manus nost as (quod exhibemus) numisma peruenit. quod aduersa parte Neptuni saciem; auersa eiusdem tridentem, circumpositis Delphinis exhibet. Aliud de Hydrunto nihil apud priscos scriptores exstare meminimus; quod de iure eius aliquam mentionem faciat, vnde quia neque Coloniam neque municipium aut forum aut praefecturam fuisse constat: verisimile est inter faederatas Populo R o. ciuitates esse recensendum. Et quantum ex ijs quae supersunt monumentis colligi potest, quia in Messapijs Hydruntum erat; ijdemq́ue vnà cum Sallentinis in populi R o. potestatem venerint, suspicor & Hydruntum in faedus a populo R o. acceptum.

Obseruo Plinium scribere ab Hydrunte in Graeciam breuissimum esse transitum; & Orico Epiri opido passuum quinquaginta mill. traiectu oppositam. quam quam alij Apolloniae quae Macedoniae attribuitur obiectam scribant. Hydruntis longitudinem Ptolemaeus XLIII. partium numerat: latitudinem XXXIX. Ab Hydrunte verò, secundùm maris Hadriatici oram quinquaginta pass. M. distabat, de quo iam scripturi sumus Brundisium; interq́ue eam & Hydruntum Luspia ad mare, & paul lò interius Aletium erat.

468.
BPENΔHΣINΩN.




   

BRVNDISIVM vrbem portus commoditate celebratam, conditã fuisse ab Crecensibus traditur, ijs nempe qui capta ab Theseo Cnos so patria huc appulsi, sedes fιxerint. A Etoli post bellum Troianum, cum duce Diomede tempestate ad litus Brundisium adacti; vrbem eiectis vetustis cultoribus occuparunt: A Etolos inde rursum Apuli expulerunt. Sed pulsi patria A Etoli, quum per legatos Apollinis oraculum consuluissent responsum acceperunt, locum quem reperissent, perpetuò possessuros. Hoc oraculo confιrmati, restirtui sibiab Apulis vrbem sub belli comminatione postularunt. Sed vbi Apulis oraculum innotuit, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer