Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

465.

argenti vis ingens facti, signatiq́ue: auri vero (si credibile est) LXXXIII. millia pondo; signa tabulaeq́ue innumerae, inter quae Herculis simulachrum quod Romae in Capitolio collatum est. Fabius de Poenis Tarentinisq́ue triumphauit. Veniam rebellionis Tarentini post diutinam disceptationem, deprecante pro illis Fabio Maximo qui eos in Romanorum potestatem redegerat, a Senatu impetrarunt: reuocati quoque ex S. C. Tarentini qui patria ab Hannibale pulsi fuerant: ijsq́ue om-nia

. quae bello amiserant restituta. Bis Coloniam Tarentum deductam fuisse obseruo: semel eodem anno quo Scyllacium & Mineruium: sed qui deduxerint, quo deductifuerint non traditur. Iterum Coloniam militarem factam tradit Tacitus Nerone IIII. & Cosso Coroelio Lentulo Coss. deductosq́ue nfrequentes veteranos, vt promiscuè collecti erant; nulla rei familiaris cura: proinde dilapsos dispersosq́ue rursus per Italiam nihil infrequentiae vrbis subuenisse. Vrbi vetustum nomen vsque ad haec tempora permansit. Produxit haec vrbs viros aliquot illustres, inter quos fuêre Aristoxenes Musicus Aristotelis familiaris: Rhinton Poëta Tragicus: Iccus medicus cuius in Protagora mentionem facit Plato. Apolodorus medicus Tarentinus cuius libro vigesimo mentionem facit Plinius: Heraclides quoque Tarentinus Mechanicus praestantissimus qui primus Sambucam machinam: ad vrbium oppugnationem adinuenit: Itidem & Archytas nobilissimus mechanicus. Denique & Lypsis Tarentinus Philosophus Pythagoricus, cuis meminit, in Pythagorae vita Diogenes Laërtius. Distat Tarentum ab insularum Fortunatarum meridiano duabus horis cum dextante, ab Aequatore versus Septemtrionem quadraginta partibus. Sequitur ex ordine Hydruntum.

466.
YΔPΩNTINΩN.
HYDRVS
Cretensium Colonia.


   

HYDRVNTI nuncupationem apud veteres variare obseruo. Sunt enim qui Hydrus; sunt qui Hydruntum pro eodem opido in Mes sapijs scribant, nomine Graecis & Latinis vsitato. huius vrbis originem paucis vt a maioribus ipsius per manus traditum erat, Paulus Diaconus rerum Longobardicarum libro secundo in hanc ferè sententiam prodidit. Quum olim Creta Aegrum prouentum ob siccitatem agrorum

. haberet, Cretenses sterilitate sessos alias sedes quaesiuisse; appulisseq́ue ad Hydruntem necdum Aedificatam; ceterum oraculo admonitos Cretenses eam sedem deseruisse; & in Suriam recurrisse. nec quidquam aliud
Pp 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer