Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

464.

(ob metum scilicet hostium vti videri volebant) egrediundi, redeundiq́ue frequentiorem facere; canésque & alius apparatus sequebantur: captumq́ue ferè sem per aliquid, aut ab hoste praeparato oblatum, donabat aut praesecto aut custodibus portarum. Vbi iam assidua consuetudine eò adducta res esset, vt quocunque noctis tempore sibilo dedisset

signum, porta aperiretur; Hannibal motis concubia nocte signis, duce foris Philomene, intus verù Nicone suas partes agente, per eam fraudem duabus portis intra Tarentum admissus est. Tumultu inde orto qualis in capta vrbe solet; caeduntur passim Romani. Praefectus praesidij Romani intellecto tumultu in arcem se recepit: eòdem orta iam luce & reliqui Romanorum qui caedem euaserant confugére: Hannibal autem conuocatos ad concionem Tarentinos benignè alloquitur, testatus se quo animo in ciues Tarentinos quos ad Thrasimenum & Cannas liberos dimiserat fuisset, eo deinceps & erga rempublicam ipsorum futurũ. Inde signo dato hospitia Romanorum direpta sunt. Poslridiè ad arcẽ quo se Romani receperant oppugnandam Hannibal se conuertit. quam postquam tam mari quo in peninsulae formã pars maior circumluitur, quàm praealtis a terra rupibus cinctam videret, ab ipsa quoq; vrbe vallo & muro ingenti septam, eoq́ue inexpugnabilem esse; vallo & operibus ab vrbe intersepire instituit: quam dum & a terra & a mari arcta longaq́ue obsidione frustra premit, accedente subinde Romanis nouo praesi-dio, Hannibale verò vrbe relicta in hyberna digresso, ac Carthalone praefecto, cum Poenorum Bruttiorumq́ue praesidio ad vrbis tuitionem relicto, Romani Tarentinorum pertinaciam indignè ferentes; Q Fabium Maximum Consulem ad Tarentum recipiendum mittunt. Is facto impigrè itinere, castrisq́ue in ipsis faucibus portus Tarentini locatis, atque omnibus ad oppugnationem idoneis magna cura praeparatis, quum Bruttiorum praesidij quod ab Hannibale Tarenti relictum fuerat praefectus, mulierculam cuius frater apud Fabium militabat, deperiret; proditione eiusdem praefectiatque o pera mulierculae, & militis fratris ipsius,

simul etiam Bruttijs praesidiarijs adiuuantibus, Tarentum recepit. Vrbe capta, Tarentini ad primum telorum coniectum in fugam se dedére, per nota itinera in suas aut amicorum domos dilapsi. CAesi ex ducibus Nico & Democrates classis Tarentinae praefectus, tum & Carthalo Punici praesidij praefectus: inde promiscuè armati atque inermes Poeni pariter ac Tarentini, inter eos & Bruttiorum nonnulli: Philomenes alter ducum, qui Tarenti Hannibali prodendi auctor fuerat, equo ipsius, cum quo è pugna excesserat, vacuo per vrbem errare conspecto, in puteum se praecipitasse creditus est, corpore ipsius nusquam inuento. A caedae ad direptionem concursum: Triginta millia capitum seruilium capta traduntur: 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer