Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

461.


qui virum nudum dorso vehens in omnibus ferè Tarentinorum nummis conspicitur. Haud diuturna Tarentinis posthaec quies fuit: Iapyges

. namq́ue irritati potius quàm fracti priori clade, habito acerrimo delectu ad viginti armatorum millia conficiunt. Tarentini hostium multitudine territi, auxilium a Rheginis petiuére: acceptáque ab illis fortissimorum iuuenum manu, hostibus occurrunt. Ceterùm aduer sum Tarentinis proelium fuit, victoresque Iapyges diuiso in duas partes exercitu fugientes insequuntur; tantáque celeritate qui Rheginos insectabantur vsi sunt, vt vnà cum fugientibus in vrbem irrumperent. Paceinde per aliquot annos vsi Tarentini, in tantum opibus & potentia

creuére, vt triginta peditum & tria equitum millia subsignis haberent: classem praeterea maximam atque instructissimam. atque ita egregieali

. quamdiu rempublicam suam administrauére; Archyta Pythagorico ciue suo, legislatore creato: qui sexies aduersus hostes imperator designatus, & toties victor, multum ad patriae felicitatem contulit. Post cuius mortem Tarentini in luxuriam & iguauiam prolapsi, vicinis contemtui esse coepére. Quumq́ue a Lucanis bello petiti essent, Archidamum Lacedaemoniorum regem multis precibus ad auxilium ferendum exciuére. sed is cum exercitu in Italiam profeεtus, a Lucanis cum omnibus copijs internecione deletusest: corpúsque eius insepultum alitibus ferísque relictum. Excitauêre tot clades torpentes luxuria Tarentinorum

animos: imploratur itaque in auxilium Alexander Epeiri rex:nec difficilem ad preces regem Tarentini experti sunt: is námque oraculo praemonitus, caueret Acherusium amnem vrbémque Pandosiam, eumlocum ipsi fatalem fore; quò longius ab Epeiro abesset; maturius in Italiã copias traiecit. Sed (vti supra in Pandosia retulimus) in transitu Ache rontis fluuij haud procul ab vrbe Pandosia, ab exsule Lucano ex insidijs confossus, interfeεtúsque fidem oraculo adstruxit. Corpus regis fAedè laceratum est: praeciso námque medio, partem Cosentiam misére exules Lucani: pars ipsis ad ludibrium retenta est: postea cadaueris cremati osfa

a muliere quadam in Epirum ad propinquos regis remissa sunt. Post tam miserandam fortissimi regis caedem, pax a Tarentinis cum hoste fac ta. At quum Romanos Palaepolim cognatam vrbem ad deditionem coegisse Tarentini viderent; tum & vicinos suos Lucanos societatem cũ illis inijsse; libertati suae timere coeperunt; enimuero nihil iam sibi restare; quam vt aut hostes, aut domini Romani habendi sint: postquam Lu canus & Apulus Romanam societatẽ amplexus; & vicinus illis Samis Romanorum armis paenè oppressus sit. Itáque postquam Lucanos prius per fraudem a romanorum societate auertissent, legatos ad L. Pa-pirium consulem Luceriam Samnitium vrbem per id tempus circumsedentem 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer