Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

460.


& agri hostilis compotem futurum. Quare, postquam domo pro fectus cum socijs Parthenijs Barbaros saepe proelio fudisset; nec tamen vrbem aliquam expugnasset; desperare de rebus suis coepit: quid enim deum aliud praemonuisse, quàm irritos ipsi conatus futuros? numquam enim sereno caelo (id Graecis A Ethra significat) pluuiam sperandam. In hac anxietate cóstitutum dum vxor benignis verbis solatur; atque ille reclinato in sinum ipsius capite iacet, obortis prae dolore lacrymis viri caput persudit. qui mox intellecto ex hoc casu oraculi ambiguitate atque animo recepto (nam vxori A Ethrae nomen erat) ea nocte quae hũc

diem sequebatur, Tarentum vrbem capit. Vrbe potitus, quum assiduisincrementis

potentiam eius auxisset; ab ingratis ciuibus in exsiliũ pellitur; & Brundusium, quò veteres Tarentini sedibus suis pauloante eiecti concesserant; confugit: mitiorésque in se hostes quàm ciues expertus benignè excipitur: exactóque apud eos quod reliquum vitae fuit, iã morti vicinus illis persuadet, vt ossa sua conterant, contusaq́ue in foro Tarentinorum occultè spargant: eos ita patriam recuperare posse, Apol linis oraculo proditum esse. Illi arbitrati Phalantum in vltionem sui fata ciuium suorum prodidisse, consilio paruére: sed diuersa oraculisen tentia fuerat: Aeternitatem enim vrbis, non amissionem hoc pacto promiserat. Ita manibus hostium atque exsulis ducis consilio, stabilita in

Aeternum Parthenijs Tarentina possessio est; qui damnata sua in benè meritum ingratitudine, memoriam Phalanti diuinis honoribus prosequuti sunt. Primum Tarentinis bellum cum Messapijs suit; quisuspecta

vrbis incrementa habentes; priores iniuriam intulerunt; Heracleámque Tarentinorum Coloniam peruastato agro obsedêre. Exaduerso Tarentini, Iapygiae & Peucetiae regum societate confirmati, in aci em processére: Acre inde proelium cum mutua vtriusque partis pernicie fuit: sed victores tandem Tarentini, Messapijs in fugam versis, magnoque hostium numero in fuga caeso, pacem victis suppliciter precantibus concedunt. ex manubijs hostium Aenea equorum & mulierum signa

in victoriae monumentum Apollini Delphico misére. Seditione inde ac discordia inter victores orta, Opis Peucetiorum rex assumtis in

societatem Iapygibus, arma in Tarentinos vertit. illi intrepidè impetũ hostium excipientes, occiso rege Peucerios ac Iapyges in fugam conijciunt; consecrataq́ue praedae decima, sigan inde tria ex Aere ad Apollinem Delphicum transmittenda fieri curant. primo signo Opis rex expressus erat, ea forma qua in pugna ceciderat: altero Taras Neptuni filius; tertio Phalantus Coloniae auctor: ponè cum effictus erat ex Aere Delphinus: quòd fama esset eum naufragum apud Crissaeum sinum in litus a Delphino euectum. atque eò quidam pertinere putarunt Delphinum illum 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer