Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

459.


Ager Tarentinus quamquam saxosus & asper in specie, ad mirandae tamẽ fecunditatis erat; quiq́ue pecori gratissimum praebebat pabulum; arborum insuper multitudine & densitate amoenus, & vini praestantia nobilis. Originem vrbis, auctores primò a Cretensibus repetunt; eis nempe qui occiso Cocali insidijs in Sicilia Minoë, sine

duce diu incertis sedibus vagi & palantes, huc tandem appulerint: lociq́ue commoditate allecti, opidum indito a Tarante Neptuni filio no mine condiderint. Ceterum quum breui eorum opes coaluissent; a Parthenijs duce Phalanto vrbe & agro exsuti sunt. Partheniorum origo talis fuit. Agebatur apud Eleos Olympias nona, quum Lacedaemonij,

siue ob occisum a Messenijs Teleclum regem, seu ob stupratas virgines suas, (vtrumque enim refertur) bellum illis mouerunt. quúmque incerta diu fortuna nũc victi, nunc victores rem cum illis gessissent. victos tandem magno proelio Messenios, & intra vrbem compulsos obsedére; iuramento prius facto non ante soluturos obsidionem quàm expugnassent. Verùm enimuerò quum ea opinione longius protraheretur, veriti ne hac pertinacia, grauiùs sibi quàm Messenijs consulerent: (quippe illis quantum iuuentutis bello intercidat domi assidua fecunditate suppleri: sibi belli damna assidua, & fecunditatem domo absentibus nul lam esse) iuuenes legunt, ex eo genere militum, qui ipsis in supplementũ

venerant: ijsq́ue Spartam remissis promiscuos omnium feminarum có cubitus permisére. Ex his nati ob notam materni pudoris, Parthenij sunt vocati. Lacedaemonij post vndeuigesimum obsidionis annum expugnata Ithome vrbe Messenidis. domum regressi, Parthenios tamquã adulterino partu progenitos, nequaquam pari cum alijs honore habebant. Parthenij ea iniuria accensi, in patriae perniciem cum Helotibus seruis coniurant: conuenerat, vt quum Phalantus pileum capitiimpone ret, caederentur passim Spartani; & vrbem ipsi occuparent. Ceterùm prodito consilio, quum omnes ad rem patrandam in foro conuenissẽt, praeco in medium procedens, Phalantum pileum capiti imponere prohibuit.

Hincilli proditos se videntes, partim fuga elabuntur; partim ad aras supplices confugiunt. Iussos benè sperare Spartani, sub cussodia adseruant. Interim missus ad consulendum Apollinem Delphicum de Colonia Phalantus responsum tale accepit:
Sastyraeum & pinguem populum tibitrado Tarenti
Incolere, & latè caedem per Iapygas Aedes.

   Oraculo intellecto proficiscuntur domo Parthenij, quumq́ue in Italiam appulissent; Tarentinos sedibus suis eijciunt atque vrbem occupãt. Quidam eandem historiam aliter referunt: Phalantum nempe ab Apol line responsum accepisse; vti sub A Ethra pluuiam animaduertisset, vrbis
Oo 3


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer