Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

457.


manifestum est. Quatuor siquidem coss. de Sallentinis triumpharunt; quod argumento est, hocbellum biennio ferè gestum; nec Atilij Reguli & Iulij Libonis armis edomitos fuisse, sed anno demum insequẽte, quo Iunius Pera & N. Fabius de Sallentinis & Messapijs triumphum egerũt, in deditionem fuissereceptos. nec de his aliud quidquam comperti habere potuimus. CAeterùm Ptolemaeus Iapygiae siue Sallantinorum promontorium, quò longissimè in maria excurrit Italia, sub longitudine partium XLII cum triente; latitudinem XXXIIX partium cum dodrante reponit. numerat & inter mediterraneas Sallentinorum vrbes Rhudiam Ennio poeta & ciue nobilitatam: hinc Cicero Ennium vocat Rhudium hominem, a maioribus suis in ciuitatem receptum. hinc tamen Eusebius

C. Mamilio Turrino: Q. Valerio Faltone Coss. Tarenti natum; sed mortui ossa ex laniculo Rudiam fuissetranslata refert. Ennij Epitaphium apud Ciceronem in Tusculanis descriptum est. sequitur vt nunc ordine de Tarento, Hydrunte & Brundisioagamus.

458.
TAPANTINΩN.
TARENTVM
Laconum Colonia.


   

TARENTVM magnae Graeciae vrbs, vti quondam clarissima, ita & potentissima, sita erat in peninsula: quae maximũ quidem ac pulcherrimum, ceterùm qui maxima ex parte importuosum erat sinum efficiebat. Iacebat depresso admodum loco, stadia centum ambitu complectens: imminebat vrbi arx altiori loco exssructa, quae vndique aut mari aut altissimis rupibus claudebatur. Stadium habebat ornatissimum; & forum amplissimum, in quo erat colossus Iouis ex Aere fabrefac tus, cuius secunda post Rhodium magnitudo celebrabatur. erat & Herculis templum, & in eo eiusdem simulachrum artificio insigne Lysippi opus: quod postea Romani, Tarento per Fabium Maximum a Poenis

recepto, in Capitolium transtulerunt. Neptunum pro diuo tutelari colebant: atque a Tarante Neptuni filio nomen vrbi & fluuio factum auctores testantur; & numismatum auctoritas, in quibus Tarantis & no men & imago adparent, confirmat. Iupiter quoque cognomento Καταιβάτης (a fulminis Iaculo) statis ac solem nibus sacrificijs a Tarentinis ea de caussa colebatur; quòd Iupiter milites qui capta Carbinarum vrbe, in ciues admodum crudeliter deseuierant; & pueros puellásque in Deorũ immortalium templis, foedè stuprauerant; fulmine percussisset, manebat itáque consuetudo apud interfectorum posteros, vt positis pro numero occisorum columnis, nullo eos luctu, nulla parentatione prosequerentur. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer