Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

451.


in eius vita. Bello inde Siculo cum ab Sex. Pompeio circumside. rentur; ab M.Agrippa fugato Pompeio liberati sunt.

452.
METAΠΟNTIΩN.
METAPONTVS
Pyliorum Colonia.


   

QVAMQVAM diuersae exstent apud antiquos scriptores de huius vrbis origine opiniones; praecipua tamen fama obtinuìt, Pylios & Nestorem conditores fuisse. Confirm ant insuper de Pelijs

opinionem annuae inseriae, quae in Neleidarum memoriam apud Metapontinos celebrabantur. Habebat haec vrbs theatrum insigne; & forum in quo ara Apollini cognomento Aristeo erecta erat. Eius cognominis originem ab Aristeo Proconesio manasse ferunt: Aristeum namque trecentis ac quadraginta annis postquam euanuisset, apud Metapontinos apparuisse; mandasseq́ue vti Apollini cognomento Aristeo ara & statua in foro erigeretur: ijs mandatis editis rursus è conspectumor talium sublatum. missi ab Metapontinis qui Apollinem Delphicum super hoc consulerent. repõsum acceperunt; vt dicto audientes essent: eo facto feliciorem vrbis statum fore. Inuenio quoque apud Metapontinos

templum Iunoni erectum, quod vitigineis columnis sustineretur: sicuti & in vrbe Populonia simulachrum louis e vite fuisse testatur Plinius, idq́ue multis Ae uis incorruptum mansisse. Celebre etiam fuit intra moenia Mineruae templum: cuius Deae numen cũ eo bello quod ipsi cum Sybaritis & Crotoniatis socijs aduersus Graecos Italicos gesserunt, caede iuuenum & sacerdotis Metapontini violassent; & ob id ex ira Deorum, vti credebatur, pestilentia & sterilitate laborarent; oraculum Delphicum de mali remedio consuluerũt: id calamuatis finem futurum praedixit, si offensum Deae numen, & caesorum manes placassent: paruerunt oraculo Metapontini; & iuuenum interfectorum statuas in

templo Mineruae erexerunt; Deamq́ue sacrificijs sibi propiciam reddiderunt: sedataq́ue ad hunc modum pestilentia, cum agrum admodùm foecundum possiderent; Apollini Delphico messem auream dono miserunt. atque eò forsan haud absurdè referri poterit numisma illud, quod inter Metapontinorum quartum locum obtinet; in quo caput Apollinis ab vna parte, Tripus cum spica ab altera expressa cernuntur. Fertilitatem autem agri Metapontini eadem testãtur numismata; quorum ferè omnium partes auersae spica triticea vel granis frumentaceis signantur: in quibusdam & Cereris caput spectatur. Quod autem ad numismata attinet, in quibus Palladis caput & Noctua signata sunt, ea ad templum 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer