Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

437.


tenuitq́ue fama eũdem post Censuram minus sui compotem fuisse, ob spoliatum Iunonis templũ laqueoq́ue sibi gulam fregisle, sed iam ad Crotonem transeamus.

438.
KPΟTΩNIATAN.
CROTON
Achaeorum Colonia.




    CROTON vrbs est salubritate caeli commendata, & victoribus in certaminis Olympicis clara, ab Achaeis duce My scello ex Apollinis

oraculo condita est. Myscellus enim locum vrbi condendae idoneum quaesiturus in Italiam prosectus, quum conspexisset Sybarim iam paullò antè cõditam fertilitate agri locis vicinis antecellere, in Graeciam reuersus est: Apollinemq́ue consuluit, num hane vrbem occupare, aut Crotonem condere praestaret. Aderat eodem tempore Delphis & Archias Corinthius, Apollinem vti & Myscellus, de Colonia deducenda consulturus. Quum igitur his Deus optionem proposuisset, vtrum mallent eligerent; diuitias an sanitatem? sanitatem Myscellus, Archias diuitias elegit: & vterque voto suo potitus est. nam vt diuitijs opulentiaq́ue Syracusae quas Archias condidit: ita Croto salubritate aëris omnibus

in ea regione vrbibus praestitit. Reuersus igitur in Italiam cum

Archia Myscellus, Crotonem vrbem ad A E sarum Nea thumq́ue amnes adiuuante opus Archia condidit: nomen vrbi auctores a Crotone heroe Herculis hospite, cuius eo loci sepulchrum exstabat, factum affirmant. Refertura quibusdam Herculem ad hunc fortè locum cum bobus quos superato Geryone abegerat venisse; exceptumq́ue hospitio a Crotone, quum eum per ignorantiam interemisset; diuulgasse vrbem quae defuncti nomine vocaretur eo loci olim conditam iri. verisimilem hanc opinion em facit numismatum auctoritas; quae Herculem claua & exuuijs leonis armatum, nonnumquam & serpentes in cunis elidentis

effigiem exprimunt. In plerisque & Iunonis caput spectatur: fortè ob Iunonis Laciniae templum cuius celebris toto orbe sama erat, & sex tan tum millibus passuum ab Crotone distabat; de quo supra a nobis dictũ est. Condita autem vrbs est, Oly mpiadis decimae Teptimae annotertio: breuiq́ue salubritate aëris incolarumq́ue frequentia in tantum auctaest, vt principem facilè locum inter vicinas vrbes obtineret: Olym. picis quoque victorijs prae ceteris nobilitata: adeò vt prouerbio iactaretur, postremum Crotoniatarum primum reliquorum Graecorum esse. Traditur namq́ue vno eodemq́ue tempore, septẽ Crotoniatas palmam ex Olympijs retulisse. Portum habebat nauigantibus admodum opportunum; 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer