Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

428.


Mamertinos; quorum opidum Mamertium in Bruttios fuisse nobile, nec procul a Locris Strabo & Eustathius testantur.

429.
MAMEPTINΩN.


   

MAMERTINIS nomen a Mamerte, (ita enim Oscorum lingua Martem appellabant) factum fuisse inuenio, siue ob gentis illius in rebus gerendis fortitudinem, seu ob armorum peritiam, siue quod originem ab eodem Deo repeterent. quod praeter veterum auctoritatem

numismata etiam ipsorum Mamertinorum testari videntur: in quibus Martis simulachrum vultu gestuq́ue vario saepius apparet, Mamertinos certè summo studio Martem & armorum vsum excoluisse etiam priscorum monumenta testantur. In sexto numismate Martis caput, & lineamentis & nomine Graeco expressum est. cui vti videtur, Piceae arboris fructus a ceruice adsignatus est: siluam namque fuisse piciferam apud Mamertum, & picem Bruttiam ad vasa vinaria picanda praecipuè commendatam fuisse veteres memoriae prodiderunt. Hanc opinionem Plinius confirmat, qui Piceam nucamẽtum squammatim compactum ferre, quale ferè hîc exprimitur, scribit; panniculis quàm abietis minoribus

gracilioribusq́ue, nucleos minimos esse ac nigros; atque propterca eam a Graecis Phtirophoron vocari. Ceterùm vt Mamertinorum res gestae nulla memoria ad nostram Aetatem vsque propagatae sunt; ita eosdem sub Agathoclis in Africa auspicijs multa fortiter & strẽnuè gessisse, ex Polybio ceterisq́ue auctoribus proditum memoriae obseruauimus:

eo sq́ue quum vnà cum Agathocle in Siciliam reuersi essent, Messanam in hiberna & praesidio vrbis contra Poenos receptos, eãdem prauo nouoq́ue exemplo oppressis ciuibus occupasse, sibiq́ue ciuium fortunas & agros eiectis possessoribus vindicasse. Adhaec & contra Pyrrhum regem multa fortiter & cum gloria gesserunt; donec grauissima clade ab Hierone

fracti, quidam ad Poenorum alij ad romanorum partes inclinarent. Carthaginienses auxilium miserunt; quod vt a Mamertinis receptum fuisse Romae nunciatum fuit, Romani metuentes ne Poeni ea opportunitate vsi totam Siciliam occuparent; Mamertinis opem peten tibus ferendam esse decreuerunt: atque ea ratione primi belli Punici occasio a Mamertinis (vt latius in rebus Messanensium exposuimus) orta & oblata fuit. atque ista quidem paucis proposuimus, vt prudenti lectori, examinandum relinqueremus, num haec quae exhibemus, numismata ad Mamertinos Siculos an Bruttios potius pertinere arbitrabitur. Ceterùm vltra Sagrae fluminis ostia Caulon mons aliàs Aulon dictus sese 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer