Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

427.


a Scipione Aestimatam sibi persuadet, Tribunos ex itinere retractos, omnibus prius tormentis laceratos demum interfici insepultosq́ue abijci imperat:nec minore crudelitate in Locrensium principes vsus est, quos Scipioni de se conquestos esse intellexerat. Locrenses cum Pleminij scelera diutius perferre non possent; decem legatos Romam misére qui Senatum de omnibus certioré redderent. Hi habitu miserabili, sordibus squaloréque obsiti prostratiq́ue ante Tribunal Consulum, cum adeundi Senatus, Aerumnasq́ue suas apud eundem deplorandi potestatem a Consulibus impetrassent; expositis prolixa ac flebili oratione Pleminij saeuitia, auaritia reliquisq́ue sceleribus, omnigenisq́ue tum ipsi legati,

tum Tribunorum, Centurionum ac militum in suam ciuitatem iniurijs ac contumelijs, & in ceteris sacrae pecuniae e Proserpinae templo direptione, legati decem cum M. Pomponio Praetore Siciliae, ex decreto Senatus

Locros missi sunt, qui Locrensium rempublicam ad Senatus arbitrium componerent; Pleminium aliosq́ue sontes damnatos Romam mitterent. Profecti cum legatis duo Tribuni plebis & A Edilis pecuniam duplicatam e damnatorum bonis in Thesauris Proserpinae reposuerunt: & sacrum piaculare ex decreto Pontificum fecerunt. Tum Praetor milites in concionem vocatos signa extra vrbem efferre iubet graui edicto comminatus, si quis miles in vrbe remansisset, aut secum quid extulisset

quod suum non esset. Locrensibus permissum, vt quod suum quisque cognosceret; prehenderet: si quid non compareret, repeteret. Conuocatis inde Locrensibus, Senatum, Populumq́ue Romanum ipsis libertatem legésque suas restituere dixit: atque ita Senatus Populiq́ue Ro. beneficio Locrenses ea calamitate liberati sunt. Ceterúm quis deinceps status Locrensium fuerit; aut quo modo vrbs ipsorum deleta sit, nobis non constat. Vιros aliquot claros hanc vrbem protulisse inuenio: & in primis Agesidamum Archestrati filium, in quem hymnum Pindarus fecit, qui pugilatu pueros vicit. Euthymum quoque Locrensem patre Asticlo natum, qui ob insignem fortitudinem CAecini amnis filius existi

matus est. Victoria potitus Olympiade quarta & septuagesima: duabus deinceps in sequentibus Olympiadibus, nempè quinta & sexta supra septuagesimam palma donatus; quem quum Italiam redijsset, cum spectro quodam congressum tradit Pausanias. Ceterùm Liuius Locros modo in Bruttijs recenset; mox in Magna Graecia numerat. Ptolemaeus Zephyrium promontorium initium Magnae Graeciae ponit; & Locros quibus cognomẽtum Zephyrijs ab eodem promõtorio, sextante partis occidentaliores. Locrorum namq́ue longitudinem X L. partium cum deunce latitudinem XXXVIII partium cum quincunce facit. Locris Zephyrijs proximè subiecimus multorum auctoritatem sequuti 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer