Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

426.


suis qui in alteram arcem capta priore se receperãt, subsidioproperare; a

Messana soluens in Locros venit: suisq́ue e naui expositis vrbem ingressus est. Hannibal autem vbi Scipionem adesse sensit accepta recenti suorum clade ducentis e suis a Scipione caesis, monitis ijs qui in arce erãt vt sibi consulerent, castra mouit: Poeni itaque qui arcem hactenus tutati fuerant, igne tectis iniecto atque arce relicta, agmen suorum insequuti sunt: atque ita Scipio arce vacua simul etiam castris hostium desertis potitus, statim Locrenses in concionem vocatos grauiter ob defectionem increpauit: sumtoq́ue de auctoribus supplicio, bona eorum alterius factionis principibus ob egregiam illorum in Romanos fidem donauit:

publicè Locrensibus nihil concessit; nec ademit: caeterum vti legatos super ea re Romam mitterent imperauit; eam habituri condicionẽ, quam populus Ro. daturus esset:relictoq́ue ad praesidium vrbis Pleminio Messanam vnde venerat traiecit. Verùm post Scipionis discessum, ea fuit tum ipsius Pleminij praefecti tum militum praesidiariorum incontinentia & crudelitas, vt, dum nullum iniuriarum, nullum libidinis exẽplum in opidanos, liberos coniugésque ipsorum ab ipso duce aut militibus praetermittitur; Amilcarem & Poenos auaritia & crudelitate longo interuallo superarent; violatis spoliatisq́ue praeter alia fana, etiam intactis hactenus praeter quam a solo Pyrrho Proserpinae thesauris: sed sicuti Pyrrhus

magno piaculo foedóque naufragio, vt supra retulimus, id sacrilegium luit: ita nec Romani idem impunè tulerunt: actis veluti in furorem omnibus qui se ea templi violatione contaminarant; ita vt dux in ducem, miles in militem hostili rabie in mutuam sese perniciem armarent; orta primum propter poculum argenteum, quod Pleminij miles ex opidani cuiusdam domo rapuerat, inter Pleminianos, atque aliorum tribunorum milites contentione, postremò etiam acri pugna & concertatione, ita vt anim is infestissimis veluti hostes multo cum sanguine in se dimicarent. ne ipsis quidem ducibus, hinc Pleminio legato, illinc Sergio & Matieno tribunis militum ab ea seditione liberis & intactis; dum

suotum quisque caussae studet impotentius: & Pleminius tribunos tamquam seditionis auctores & fautores virgis caedi iubet: tribuni vero milites suos aduersus legatum in vltionem concitant. ita vt Pleminius naso auribusq́ue mutilatus atque aliàs pessimè multatus tantùm non pro exanimi relin queretur. Hinc Scipio a Locrensium optimatibus in legatum a Messana accitus quam primum aduenit: ac cognita caussa Pleminium absolutum Locris in praesidio relinquit; Tribunos sontes iudicatos & in vincula coniectos ad caussam dicendam Romam mittit: deinde inde in Siciliam reuertitur. Sed Pleminius dolore vulnerum atque indignatione accẽsus, dum caussam suam iniuriamq́ue sibi illatam leuiter
Ll 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer