Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

425.


iussit. Luisse tamen postea sacrilegij poenam turpi & Italia fuga, & infelici intra Argos morte existimatur. Post Pyrrhi ex Italia discessum Locrensibus aliquãdiu otium suit: donec bello inter Poenos Romanosq́ue orto, Poeni duce Hannibale transcensis Alpibus in Italiam irrupére: Romanosque ad Tιcinum, Trebiam ac Trasimenum amnes, deinde maximo & ad Cannas proelio fudére ita vt multae Italiae vrbes hactenus Romanis fidissimae, rebus aduersis Romanorum perculsae, ad Poenos deficerent. Igitur Hanno vnus ex Poenorum praefectis, ducibus adiutoribusq́ue bruttijs, qui primi a Romanis desciuerant vsus, Graecas vrbes, quae Romanam tuebantur societatem, adortus, postquam Rhegium per

dies aliquot nequicquam tentasset; ducto in Locros exercitu, castra loco editiore locat; vnde tam ipse a Locrensibus conspici, quàm vrbem ipsorum atque agros oculis subijcere posset. Ibi Bruttiorum cohortem subire muros & principes Locrensium euocare ad colloquium iubet, qui Hannibalis amicitiam, si vrbem traderent, pollicerentur. Bruttijs primò fides habita non est: sed postea quàm Poenus in collibus apparuit, orta in vrbe dissensione, quidam ad Hannonem persugientes, nunciant reliquam quoque multitu dinem haud difficulter in potestatem esse venturam: conuocata itaq́ue concione, dum leuissimus quisque ad nouam societatem inclinat; alij autem quorum propinqui in hostium potestate

erant, quasi obsidibus datis animos Poenis obnoxios haberent, reliqui quibus bonum publicum curae erat, quod pauciores essent, nihil contra

auderent, communi in speciem consensu vrbis deditio facta est: L. Atilio Regulo praesidij Romani praefecto nauibus clam datis prius dimisso, ac Rhegium cum suis peruecto, atque ita Amilcar & Poeni ea condicione intra vrbem admissi sunt, vt soedus Aequis legibus fieret. Locrensibus

postea iussu Hannibalis pax data consessumq́ue vt liberi suis legibus institutisq́ue fruerentur; vtq́ue vrbs cum portu in Locrensium potestate esset: additum & hoc in condicionibus foederis, vt Poenus Locrẽsem, Locrensis Poenum bello & pace iuuaret. Postea quum & Croton in Poenorum

potestatem peruenisset; Locrenses permissu Hannibalis Crotoniatas cum vxoribus & liberis in vrbem accepére. Cognita Locrensium defectione, quum Cincius classis Romanae praesectus, vrbem operibus omniq́ue genere tormentorum acriter quidem sed frustra oppugnasset, soluta scilicet per aduentum Hannibalis obsidione; postea captae a Q Pleminio propraetore vna ex duabus arcibus, quae in vrbe erãt, opera & proditione fabrorum quorundam, qui in arce habitare, opusq́ue in eadem facere soliti, in numero captiuorum Locrẽsium Rhegium ad Romanos ad ducti fuerant; P. Cornelius Scipio Consul qui in Sicilia Messanae erat; postquam intellexit Hannibalem ipsum cum reliquo exetcitu 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer