Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

422.


legis praeberet; vti beneficio ciuium noluit:néue adolescentem omni lu minum vsu orbaret, vnum sibi oculum, alterum filio erui iussit. ita nec oblitus paternae in filium caritatis, simul legi a se latae satisfecit. His tam sanctis institutis, diu floruit Locrensium respublica, laudémque prae ceteris tum virtute bellica, tum insigni in hospites benignitate Locrenses tulére. Primùm illis bellum (quod equidem ex illorum quiad manus meas peruenére monumentis, deprehendere potui) cum Anaxila Rheginorũ Tyranno fuit: a quo superati, penitus quoque deleti suissent; ni is, nimis Hieronis Diomenis filij Syracusanorum Tyrãni (ad cuius opes supplices Locrenses confugerant) deterritus, a Locrensibus vlterius laces

sendis destitisset. Bellauére inde cum Atheniensibus, qui arma Syracusanis intulerant: quo bello Athenienses, leuibus saepè proelijs fudêre; & Messanam quae se in Atheniensium potestatem pactione dediderat, per dolum receperunt: Leontinos aliosq́ue Atheniensium socios eruptione

sacta proelio superarunt. Memorabile prae ceteris bellum fuit, quod contra Crotoniatas gessére; qui opibus & potentia inter Italiae Graecos praepollebant: quo bello metuentes Crotoniatarum in agrum suum irruptiones, thesauros Proserpinae (cuius, vti iam diximus, extra moenia tẽplum erat) in vrbem transferre constituerant; vix manus admouerant, quum audita ex delubro vox, vlterius mouere vetuit; Deam sua templa

desensuram. Religio inde Locrensibus incussa: quare circumducere muro templum, vt tutius ab hostium iniuria esset, caepêre. vix paululùm in altitudinem murus excreuerat, quum subita ruina collapsus est. quod vbi vidêre Locrenses muniendi curam abiecére. Verum enimuerò quum non ignorarent, se ad tollerandum per se bellum, Crotoniatarum viribus impares, missis ad Lacedaemonios legatis supplices opem precantur: illi tam longinquam ab domo militiam aspernati auxilium a Castore & Polluce petere iubent: nec illi sociae vrbis consilium spreuére; profectiq́ue statim in proximum templum facto ritè sacrificio, quum perlitassent, haud secus quam si Deos itineris comites habituri essent,

puluinaria ijs in naui componunt; confectaque prosperè nauigatione, solatia suis pro auxilijs reportant. Quumq́ue & Crotoniatae missis ad Apollinem Delphicum legatis responsum accepissent, votis prius quam armis vincendos hostes: decimas omnium rerum Apollini sacrarunt. Locrenses cognito Dei responso & voto hostium, nonas ipsi vouére: tacitamq́ue rem ne votis vincerentur, habuére. Acceptis inde a Rheginis decem millium auxilijs, conscriptisq́ue suorum ciuium decem millibus, in Crotonienses qui castra ad Sagram Lucaniae amnem posuerant, mouerunt. Vbi in conspectum mutuum copiae venére; processumq́ue vtrinque in aciem, Locrenses animaduersa hostium multitudine,
Ll

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer