Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

417.


Carthaginiensium Timoleonti expositis, benignè in speciem attditi sunt: adiuuantibusq́ue dolum Rheginis, Timoleon dum legati Poenorum eum in concione exspectãt, clam ad portum profectus in altum enauigat; incolumisq́ue Tauromenium appulit. Mortuo autem Timoleonte, discordia dissensióque inter Rheginos Syracusanósque orta, in apertum demum bellum prorupit. Profligatos Rheginos & in vrbem compulsos Syracusani circumsedêre: quibus in hac necessitate constitutis in speratum affulsit auxilium. Agathocles enim, qui postea Syracusanorum Tyrannide potitus est; pulsus tum fortè in exsilium a populo Syracusano Sostrati calumniis in eum irritato, vt priuatam calamitatem



publica clade vlcisceretur; collectis exsulibus Syracusanis, quorum ingens per Italiam multitudo versabatur, in Syracusanos, qui Rhegium obsidebant mouit: ijsq́ue superatis profligatisq́ue vrbem obsidione liberauit. Tranquillae posthaec Rheginis res vsque ad Pyrrhi in Italiam aduentum fuére: cuius arma simul & Carthaginiensium mari dominantium potentiam veriti; praesidium militare ab Romanis petiére. missa

itaque a Romanis legio cum Tribuno militum D.Iubellio, primùm integra fide cum ciuibus vrbem tutabantur: postea vrbis opulentia corrupti, ciuibus per summum scelus interfectis vrbem cum coniugibus liberisq́ue

interfectorum occupauére: foedus inde & societatẽ cum Mamertinis,

qui pari scelere intersectis ciuibus Messanam inuaserant, iniuére; multásque in Sicilia vrbes, vectigal Mamertinis pendere coëgerunt. Romani etsi tam foedam miserorum ciuium caedem grauissimè ferrent, impediti tamẽ graui Pyrrhi Tarentinorúmq, bello, vltionem in aliud tempus differre cogebantur. Mortuo interim Iubellio duce milites qui Rhegium occupauerant, M.CAesium scribam in eius locum Imperatorem creauére. Interea superato fugatóque ex Italia Pyrrho, Populus Ro. C.Genucio Clepsinae Consuli vindictam in sceleratos milites mandauit.

Profectus Rhegium Consul, vrbe post diuturnam obsidionem per vim potitus, redactos in potestatẽ milites Romam misit: quos statim Senatus, reclamãtibus frustra Tribunis plebis, securi in foro percuti impera

uit: & interfectorũ mortem lugeri, corporáq; sepulturae mandari vetuit. Rheginis vrbs cũ agro ex decreto Senatus restituta sunt; ciuésque immunitate

donati. Egregia dehinc bello Punico secundo, Rheginorum fides in Romanis fuit; tentatíque saepius Poenorum armis, ad finem vsque belli constantes in fide & amicitia Romanorum soli ferè eius regionis perstitére. Nouam deinde Rheginorum vrbs calamitatem, paullò antè

bellum Marsicum sensit. maxima eius parte terraemotu prostrata. Bello quod CAesar Octauianus contra sex. Pompeium gessit, Rhegini CAesaris arma sequuti, ab eodem ex earum vrbium numero exemti sunt, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer