Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

416.


circa foemur vulnerauit: ita vt cunctis regis periculo, territis, oppugnatio omitteretur; & Dionysius desperata vrbis per vim expugnatione; same eam subigere cogitaret. Rhegini quum in vndecimum vsque mensem pertulissent, eò iam inopiae deuenerant; vt absumtis omnibus alimentis, non equis, non canibus alijsq́ue etiam dictu foedis abstinerent. Postremò & lora, detractasq́ue scutis pelles, postquam feruida mollissent aqua, mandebant: egressiq́ue vrbem, herbas radicesq́ue sub muro nascentes pecudum modo depascebantur: quod vbi Dionysius intellexit quidquid circa vrbem herbarum radicumq́ue esset, euelli & abijci iussit: vt corruptae putrefactaeq́ue herbae vsui inutiles essent. Ipsa iam morte grauiora

mala Rhegini patiebantur: extrema itaque necessitate coacti, vrbẽ Tyranno, cum libera in omnes quod vellet statuendi potestate dedunt.

Dionysius vrbem ingressus, strata passim per vias cadauera eorum quos fames absumserat conspexit; luridaq́ue & pallentia, fame superstitum ora; vmbrarum potiùs quàm hominum speciem praese ferentia; nulla tamen commiseratione in tanta Rheginorum calamitate motus, collectis omnibus qui ferro & fami superfuerant, Syracusas eos transmisit: omnesq́ue qui se talento redimere poterant, incolumes dimisit: reliquos sub corona vendidit. Phytonem Rheginorum imperatorem viuum in potestatem redactum, filio eius in itinere in pelagus conîecto, ipsum



vexatum mari mersit. Euertit deinde Rhegium Dionysius; mansitq́ue aliquamdiu vrbs absque habitatore inculta desertaq́ue; donec Dionysius

Iunior euersam a patre vrbem restaurans, Phaebiam appelauit; ciuibusque qui ex clade euersae vrbis superfuerant, incolendam dedit. Ceterùm pulso ab Syracusanis auxilio Dionis Dionysio, ipsoq́ue Dione postea insidijs Calippi Atheniensis occiso, Calippus dum ad Catanam occupandam proficiscitur, Syracusas interim amisit: diuq́ue posthaec cũ ijs quas habebat copijs per Siciliã vagatus, quum nusquam reciperetur,

traiecto freto Rhegium pulso Dionysij praesidio occupat. vbi quum prae

inopia stipendia militibus persoluere nequiret, ab Polyperchonte & Leptine, eodem quo ipse Dionem occiderat pugione interficitur. Post eius caedem Rhegini libertatem recuperarunt. Quinque Timoleontem a Corinthijs ad restituendam Syracusanis Siculis quae vniuersis libertatem missum, non longè abesse intellexissent, missis ad eum legatis, vltro eius societatem amplexi sunt: venientemq́ue cum decem triremibus

intra portum recepêre. Verumenimuerò cum & Poenorum legati cum viginti triremibus in fretum venissent, missi a Carthaginiẽsibus vt Timoleonti persuaderent, vt dimisso milite Corinthio; Icetis se partibus iungeret: sin autem id facere recusaret, a transitu freti eum arcerent; mandatis
Kk 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer