Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

411.


ab Graeco verbo ῥήγνυσθαι id est a dehiscendo. Fuisse namq́ue eam Italiae partem quondam tenui Isthmo Siciliae annexam; diuulsamq́ue inde terraemotus violentia vndarumq́ue impetu, discedentibus terris per-uium in medio iter mari praebuisse. Certè etiamnum ea est hoc in freto Italiae Siciliaeq́ue vicinitas, & ita Aequalis promontoriorũ hinc inde altitudo, vt continentis speciem procul intuentibus exhibeat: quo magis autem accesseris, discedere disiungiq́ue promontoria, quae ante coniuncta videbantur, existimes. Ceterùm Rhegini statim ab initio optimis legibus institutisq́ue rempublicam suam firmarunt: eamq́ue rebus domi ac foris clarissimè gestis ita auxerunt, vt plurimarum per Italiam coloniarum

auctores fuerint. Principes legitima electione vsque ad Anaxilae filios; qui vltimi ex hac stirpe imperarunt, ex gente Messeniorũ creabantur. Eorum quiante Anaxilam fuére res gestae iniuria temporum

interiêre. Anaxilas quartus ab Alcidamida qui Messenios in Italiã deduxerat, post Critenei patris mortem Tyrannide patriae potitus, quũ assiduum ipsi cum Samijs, qui Zanclam ex aduerso Rhegij sitam occupauerant, bellum intercederet, Samijq́ue infestum pyraticis incursionibus mare redderent; viresq́ue eorum plurimis quotidie ex Graecia ad ipsos confluentibus augerentur, diffisus viribus suis legatos in Graeciam ad Messenios cognatam gentem, qui iterum a Spartanis patria pulsi nouas

sedes quaerebant, misit: edocuitq́ue assiduum sibi cum Zanclaeis vicinis suis esse bellum; eosq́ue possidere vrbem opulentam, & situs commoditate praestantem: nec difficilem eius vrbis occupationem fore; si ad maritimas Rheginorum copias, Messenicus miles terra bellator egregius accederet. Persuasi his verbis Messenij, quum in Siciliam venissent, Zanclaeos

sibi occurrentes proelio vicére. Interim Anaxilas educta Rhegio classe, Zanclaeos mari aggressus, maximam nauium partem, aut coepit, aut disiecit; reliquos fugientes ad ipsam vsque vrbem insectatus est. Zanclaeos itaque mari Anaxilas, terra Messenij premebant: qui quum hostium impetum aliquandiu fortissimè sustinuissent; victi tandem hostis

pertinacia, quum haud dubiam sibi perniciem instare viderent; quòd multis locis strata ruinis moenia aditum hosti praeberent; supplices ad aras Deorum confugére. Imperauerat Messenijs Anaxilas vt supplices nulla religionis habita ratione trucidarentur; reliqui cum vxoribus & liberis sub corona venderentur: ceterùm Messeniorum duces Gorgus & Manticlus deprecati facinoris atrocitatem, supplicibus veniam impe-trauére. Capta Zancla Messenij, vrbem mutato nomine Messanam appellauére: imperiumq́ue ipsius Anaxilae detulére: qui statim ad augendam nouae vrbis potentiam totum se contulit. Obseruo hunc Anaxilam in Olympijs quadriga mularum vicisse; atque hinc nummum signasse, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer