Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

402.


Cetera huius vrbis gesta actaq́ue ad nostram cognitionem non peruenerunt.

403.
AΧEPΩNTAN .




    EX Liuij de Alexandro Epirota historia colligi potest, Acherusium amnem siue Acherontem, ex monte edito in quo Pandosia sita erat, fontes suos habuisse, & valles trium collium alueo suo irrigasse, seseq́ue in intimo sinus Hipponiatis exonerasse, ad initiũ Isthmi eius quem

OEnotri & Itali soli vocati olim incoluerunt. Populos verò qui circa

Acherontem flumen habitabant, Acherontinos fuisse appellatos Plinius & Strabo meminerunt. nec quidquam aliud apud Scriptores de Acherontinis memoria dignum obseruare potui, quàm quod Procopius in hoc ferè tractu Acherontidis castelli meminerit; & Pontificum libri Acherontinum praesulem nominent. AEquè obscura nobis est duorum quae hîc expressimus numismatum ratio; in quorum vno Iupiter aduersa parte exprimitur, vti auersa eques Nicias hasta prostratum pugilem aut hostem premens forsan in equestris alicuius victoriae symbolum: altero dearum aliqua effigies expressa est Acherontinis forsan tutelaris; a cuius auersa parte Capra procũbit; quae vt Iunoni Sospitae, siue (quod

nomen numismata produnt) Sispitae sacra apud Romanos erat; ita & Mineruae, quia oliuam lambendo sterilem faceret, immolabatur: ea ratione qua caper Baccho, quòd morsus vtriusque tam arbustis quàm vinetis exitialis esset. Exemplum solertiae huic animali a Plinio attributum, a Mutiano obseruatum adscribam: Capris inquit, duabus sibi ex diuerso in praetenui & lõgo ponte obuijs, quum angustiae non paterentur vt sese circumagerent; neque longitudo in tanta exilitate reciprocationem admitteret, torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse; atque ita alteram proculcatae supergressam. Capras etiam a Macedoniae & Epiri regibus in honore habitas fuisse Iustinus prodit: eò

quòd Caranus primus Macedoniae regum, a quo ceteri vsque ad Alexandrum Epiri regem genus ducebant gregem caprarum veluti ducem oraculo sibi destinatum sequutus, Edyssam regni sui sedem occupauerat; quam mutato nomine AEgeam ob benefici jmemoriam nominauerit, at Acherontini forsan ob Alexandrum Epiri regem suo in agro caesum, quia is genus a Carano ducebat Caprae symbolo nummos suos notare voluerunt: verùm in tam obscura de rebus Acherontinorum memoria, alijs liberam vnde coniecturas sumerent, diuinan di materiam praeposuisse contenti, de Bruttijs, quae restant prosequamur.
Ii2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer