Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

400.


cum constet Siculos circum haec litora plurima armis gessisse; credibile est eosdem tam Eleates quàm Terinenses ac alios eius tractus populos in potestatem redegisse; ijsq́ue ad rempus saltem imperasse: atque hinc Trinacriae symbolum in numismatibus harum gẽtium, atq; vrbium expressum. nec ab surdum fuerit credere Siculos foedere aut amicitia cũ his Italiae populis iunεctos fuisse: atque hinc fortè Trinacriae symbolum in

nummis ipsorum spectari. Tempsa de qua iam diximus, Terinae admodum vicina fuit: hanc Temesam quoque dictam fuisse Strabo & Plinius auctores sunt. Ausonum Aedificium fuerat, quod postea A Etoli Thoantis socij occuparant: atque ij a Bruttijs eiecti sunt. Tempsanum

tandem agrum Romani de Bruttijs ceperunt; coloniamq́ue ciuium Ro. P. Cornelio Scipione II. Ti. Sempronio Longo Coss. eò deduxerunt. Commendat vina Temesina Plinius, traditq́ue fuisse & alteram Temesam in Cypro celebrem vtramq́ue metallis & Aerefodinis commendatam.

401.
ΠANΔΩΣIEΩN.



.
    SEQVITVR in numismatibus Pandosia, quàm mediterraneam vrãbem Strabo in Bruttijs; alij in Lucanis collocant. hanc OEnotriorum

fuisse regiam, & ad Acherontem fluuium sitam inuenio. Abijsdem Apollinem pro tutelari Deo cultum fuisse, & radiatum Apollinis caput & Cortina siue Tripus in numismatibus probare videtur. Ad

hanc Alexandrum Epiri regem ab exsule Lucano in transitu Acherontis fluuij interfectum, sortes Iouis Dodonaei euentu affir masse auctores testantur. Accito ab Tarentinis in Italiam a consulto numine responsum fuerat, vti Acherusiam aquam Pandosiamq́ue vrbem caueret: ibi fatis eius terminum dari; eoq́ne ocyus transmisit in Italiam: vt quàm maximè procul abesset ab vrbe Pandosia in Epeiro, & Acheronte amne, quem ex Molosside fluentem in Stagna inferna sinus Thesprotius excipit.

Addit Strabo Pandosiam situ loci & natura validam fuisse vrbẽ; & Apollinis oraculo Triuerticem fuisse cognominatam: Alexandroq́ue consulenti in hanc sententiam ab oraculo responsum fuisse. Pandosia perdes populum quandoque Triuertex. cuius responsi sententia vt in vtram. que partem ambigua est, ita Alexander eandem sibi victoriam polliceri,

hostibus perniciem minari interpretatus est. Pandosiam vrbem in numero foederatarum fuisse; at que cum Bruttijs in populi Ro. potestatem venisse, ex eo videri potest, quod Liuius prodat, quum a Consule P. Sempronio Tuditano Petilia in Bruttijs deuicta esset, Consentiam & Pandosiam & ignobiles alias ciuitates, sponte in deditionem venisse. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer