Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

398.


Strabo testatur; Veliamq́ue ipsorum nomine apud exteros posterosq́ue fama celebratam. Veliae Longitudinem Ptolemaeus XL. partium cum triente; Latitudinem XXXIX. partium cum dodrante numerat.

Vltra Veliam Buxentum opidum & Colonia erat: hinc Lai fluminis ostium Lucaniae terminus. Ceterùm Lucaniam ea regio attingit,

quàm Graeci insederunt: eain tres partes diuisa est, in Bruttios, Messapios, & Sallentinos. Bruttij expulsis Graecis eam partem occuparunt, quae quondam OEnotriae nomen tulit, a Lao flumine vsque ad Metapontum opidum: sicut Strabo ex Antiochi sententia tradit. nam

ab antiquis OEnotros & Italos solos vocatos ait, qui Isthmum habitarent;

Isthmum autem esse quidquid agrorum inter duos sinus includeretur; Hipponiatem videlicet siue Napitinum a mari Tyrrheno, & Scyllaticum a Siculo. Bruttios narrat Diodorus M. Popillio Laenate, Cn. Manlio Capitolino Coss. primùm in his regionibus apparuisse, homines agrestes & Lucanorum fugitiuos; atque propterea domestica eorum lingua Bruttios appellates: occupasse autem eos Terinam, Hipponem, Thurios aliaq́ue opida complura; ac reipublicae genus ab alijs separatum instituisse. Quod si veros Bruttiorum sines assignauimus, verè prosecto etiam traditum est, maritima eorum fuisse, Tempsam, Coloniam, Terinam, Rhegium, Alecem flumen Rheginorum agrum a Locrensi dirimens,

Locros, Caulonem, Scyllacium, Lacinium, Sybarim, Thurios, Acirim, & Sirim flumina; postremam verò Metapontum. Interiora autem Numistrum, Consentiam, Hipponem, Heracleam quae & Siris vocata, & vti placet Straboni Pandosiam. Ceterùm vt ad numismatum ordinem redeamus, Terinam quae prima in ora maritima Bruttiorum sese offert, prosequamur.

399.
TEPINAIΩN.
TERINA
Crotoniatarum Colonia.






   igitur Crotoniatarum fuisse Coloniam, sinumq́ue ab eadem Terinum esse vocatum Plinius & Ouidius scribunt. hanc a Bruttijs captam ostendimus. Postea etiam foedere cum populo Ro. coniunctam fuisse arguméto est, quod Strabo scribat Terinam ab Hannibale, quia eandem tueri non poterat, direptam; soloq́ue Aequatam quo tempore ille se penitus intra Bruttios receperat. nec plura de eadem vrbe apud scriptores exstare inuenimus. Quod ad numismata pertinet, ea ferè omnia victoriam sedentem exprimunt. Trinacriae quoque siue Siciliae symbolum in ijsdem vt & in Veliensium nummis exstat. nam
Ii

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer