agrum Eleatem labente. Sunt tamen qui Eliam Graeco vocabulo a palustri loco vocatam malint; Dionysij Halicarnassei auctoritatem & Analogiam sequuti: Dionysius enim de agri parte circa sacrum lacum ab Aboriginibus concessa Pelasgis, qui eò ex oraculo sedes quaesituri aduenerant, in hanc sententiam scribit: pleraq́ue erant palustria, dicta nũc iuxta praeprietatem antiquae linguae Velia. solebant enim Prisci illi Graectere; nominibus a vocali incipientibus praeponere ου scriptum vno charactere; is erat similis Γ duplici, ad rectam lineam duabus obliquis additis, sic, Fελένη, Fαῦαξ, Fοῖκος, Fανηρ & multa similia. ita vt Velia pro Elia dictum ex eadem ratione opinari liceat. Conditam fuisse Eliam circa Tarquinij
Prisci tempora argumento est, quod pars reliqua Phocensium cũ eodem societatem coiuisse scribatur; & Phrurio, Peranoq́ue ducibus classe in Galliam Narbonensem profectos, Massiliam, vt suo loco latius prosequuturi sumus, condidisse. Vnde rectè scripsit in Virgilium Honoratus, Veliam tempore AEneae non fuisse conditam: etiamsi poëta cecinerit. Portusq́ue require Velinos; respexisse enim ad id nomen quod eidem loco postea a Phocensibus factum est. Portus enim hoc in sinu fuisse multos & nauium stationes tutissimas, ceterùm exiguas &
paruas, constat. Condendae Veliae auctorem fuisse Philistionem, aut certè strenuum aliquem & laudatum, Veliensium ducem fuisse, quidam
hinc opinati sunt, quod ipsius nomen in Mineruae galea cum triumpho exstat: alijsq́ue in numismatibus eiusdem nominis ἀκροστειχία adpareant. Palladem ab Eleatibus cultam fuisse omnibus quae hic proposuimus numismatibus testatum est; in quibus ipsius Palladis caput galeatum signatur; ipsaq́ue galea varijs ornata symbolis, pegaso, grypho Sphingae, aut alio aliquo vtiin ipsis numismatibus videre est. Strabo auctorest hanc vrbem optimo reipublicae statu quondam administratam, opibus & potentia floruisse; multaq́ue bella cum Paestanis & Lucanis gessisse: quibus etsi numero inferiores, virtute tamen & armis pares erãt. Ceterùm vt rerum a Veliensibus cum vicinis gestarum memoria intercidit,
ita neque qua occasione, aut quo foedere cum populo Ro.societatem
coiuerint constat. Eleates namque, quos nonnulli Veleates quoque scribunt, in Liguria populi, de quibus ter triumphatum fuisse in Capitolinis Fastis testatum est, nihil ad istos pertinent. Obseruo apud Liuium P. Quinctio a socijs Rheginisq́ue, & a Velia & Paesto debitas ex foedere naues esse datas; quod argumẽto esse potest, Veliam populo Ro. foederatam fuisse: Coloniam namq;, municipium aut praefecturam fuisse non constat. Brutum quum post CAesaris CAedem in Graeciam traiecturus esset, e Velia soluisse Cicero in Philippicis testatur. Zenonem Pythagoricum & Stoicum Eleatem fuisse, & tum Parmenidem Philosophum