Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

395.


emicat; & auersis aliquot partibus Taurum, qui Neptuno immolabatur, sicuti & VIII.nummo Equum qui Neptuno sacer erat, signarunt. Athenaeus prodit Poseidoniatas festum quoddam Graecorum more celebrasse, in quo lacrymantes ab inuicem discederent. Ceterùm quum Alexander Epirota Magni Alexandri auunculus, a Tarentinis in Italiam accitus excursionema Paesto faceret, collatisq́ue cum Samnitibus & Lucanis in agro Paestano signis, proelio vicisset, pacem cum Romanis

fecit. Verùm C. Fabio Dursone, C. Claudio Canina Coss. Posidoniam siue Paestum coloniam fuisse deductam Velleius & Epitome Liuij restatur. Fidem inde Paestanos populo Ro. constanter seruasse

argumento est, quod legati a Paesto pateras aureas in summa reipublicae difficultate Senatui in subsidium obtulerint; quem admodum & Neapolitani; adhaec quod Paestani inter eos populos a Liuio recenseantur, qui laudem constantiae & fidei ad omnem posteritatem mereantur.
   Inuenio celebrari Parmenidem Poseidoniaten, vt qui stadio vicerit olympiadis septuagesimae octauae anno primo. Paesti longitudinem Ptolemaeus XL. partium cum Sextante, vt latitudinem quadraginta partium numerat. vltra Paestum promontoria sunt; primum Poseidoniũ, inde Athenaeum siue Mineruae, cui Sirenum insulae opponuntur. A Eneas verò cum sociis Troianis e Sicilia per mare Tyrrhenum nauigans,

primùm in Italiam appulit ad portum Palinurum; qui ab vno gubernatorum AEneae ibidem defuncto nomen sortitus est. deinde insulam tenuêre Troiani, cui LeucasiAe nomen indiderũt, a Leucasia AEneae nepte circa haecloca mortua. Eregione Palinuri OEnotriae insulae, quibus Velia de qua nunc dicturi sumus opposita erat.

396.
YEΛHTΩN.
VELIA
Phocensium Colonia.


    DISTABAT a Paesto in ortum Hyela siue Velia, si Straboni credimus,



vigintiquinque passuum millibus: hanc a Phocensibus fuisse conditam veterum auctoritate testatum est: quum namque Cyrus Craesum Lydorum regem vicisset, maricimis Ioniae & A Eoliae regionibus Harpagum ducem praesecerat: cuius tyrannidem quum Phocenses metuerent; atque is ad vrbem obsedendam exercitum adduceret; noctu qui elabi poterant conscensis cum familia nauibus nouas sibi sedes quaesituri, tandem in Corsicam appulerunt: inde vti Herodotus narrat, Rhegium consugerunt: vrbemq́ue in OEnotriae agro condiderunt, quam Hyelam nuncuparunt. Nominis caussam ab Elea eius loci fonte plerique deducunt: alij a fluuio eiusdem nominis per 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer