Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

393.


pollicentes, foedere in amicitiam accepti sunt. Quod quum eodem anno

violassent, factum est, vt post octauum inde annum Apulia perdomita bello a Romanis impetiti sint; & repentino Q. Aimilij Consulis aduentu Nerulum opidum ipsorum vi captum. Post autem quum oratores Lucanorum ad L. Cornelium Scipionem & Cn. Fuluiũ Centumalum Coss.questum venissent, Samnites quia condicionibus ad societatem armorum ipsos perlicere nequiuissent, infesto cum exercitu fines ipsorum ingressos, eosdem peruastare, belloq́ue ad bellum cogi; adderentq́ue nuncita animatos esse Lucanos, vt omnia ferre ac patitolerabilius ducant, quàm vt vnquam postea nomen Ro. violent; proinde

orare patres, vt Lucanos in fidem acciperent; & Samnitium vimatq; iniuriam

ab se arcerent; decreuit Senatus vt foedus cum populo Lucano iungeretur. In quo mansisse videntur donec anno ab vrbe condita. CCCCLXIII. P. Cornelio Rufino, M. Curio Dentato Coss. arma cum Sam nitibus, Bruttijs & Tarentinis populi Romani per id tem pus hostibus sociarent: ita vt amplissimam triumphorum materiam pluribus per octo Consules proelijs victi praebuerint. Debellatum esse cũ Lucanis a L. Papirio Cursore & Sp. Caruilio Maximo Coss. qui de ijsdem ambo triumpharunt, vt est in Fastis Capitolinis, & Lucanis eorumq́ue socijs pacem eodem tempore esse datam crediderim: foederis tamen condiciones vnà cum rebus eorum gestis apud Liuium ceterosq́ue scriptores interciderunt. Hactenus de Lucanis in genere: sequitur vt maritimam Lucaniae oram per partes obeamus. Strabo auctorest in Lucanis vltra Silarum amnem Iunonis Argiuae templum ab Iasone Aedificatum fuisse; quod Plinius cis eundem fluuium in Picentinis constituit.

394.
ΠΟΣEIΔΩNEATAN.




   AB Silari ostio quinquaginta stadijs distabat vrbs quae Possidonia Graecis, Paestum latinis dicebatur; a Doriensibus si Solino; a Sibaritis

si Straboni credimus condita. Haec intimo in sinu sita, ipsi sinui

nomen Paestano quem Graeci Posidoniaten vocant; fecit. Strabo tradit Romanos ex Hadria Picentes colonos in Posidianiten sinum deduxisse. sicuti enim Sibaritae prius a Lucanis; ita Lucanos postea a Romanis Posidonia expulsos fuisse. Idem Strabo insalubritatem aëris culpat; ob amnem Silarum in paludes diffusum. Agrum Paestanum poëtae & rei rusticae scriptores ob rosarum praestantiam, quae flagrantissimum spirent odorem; rosariaq́ue quotannis bifera commendant. Vrbis verò originem aut nomẽ numismata ad Ποσειδῶνα, quem Latini Neptunum vocant referre videntur; qui omnibus in nummis tridente suo 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer