Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

392.


lege Augustana militibus assignatum. Necignorauimus duplicem

in Italia recenseri Nuceriam; namque & in Vmbris apud scriptores nominari Nuceriam, eamq́ue vel ante secundi belli Punici tempora coloniam fuisse argumento est, quòd Liuius illos Nucerinos inter duodeuiginti colonorum populos recenseat, qui difficillimis reipublicae temporibus fidem populo Ro. magna constantia conseruarunt; eosq́ue Nucerinos apud Plinium cognomine Fauonienses vocatos fuisse inuenio. Liuius eosdem cũd Firmanis & Hadrianis qui in Piceno erant coniungit: vt hinc sulpicari pronum sit (nisi quae antiquorum obstet auctoritas) Cam paniae Nuceriam quae Picentinorum ex veterum testimonio scribitur

ab his Nucerinis quum in eum deducti essentlocum, conditam fuisse. Vtriusque Nuceriae vt Coloniae Ptolemaeus meminit: atque Vmbrorum occidentaliorem, quàm Picentinorum, quatuor partibus cum besse collocat; ceterùm parte vna cum besse australiorem: quare Picentinorum Nuceriam sub latitudine XL. S. partium; Latitudine XL. partium cum besse. ex qua definitione secundùm terreni globi superficiem, (si numeri apud Ptolemaeum non fallunt) Nuceria vmbrorum a Picentinorum Nuceria in occasum Aestiuum CCXXI.M.P. distabit. Hactenus itaque Campaniae oram agrumq́ue obiuimus; nunc ordo postulat vtin Lucaniam & e mediterraneis ad Tuscis maris oram deflectamus. Picentinorum

vrbes Surrentum & Salernum celebrantur: inde vltra Silari fluminis

ostium Lucania sese vsquead Laum fluuium aperit; cuius opida, Paestum Graecè Posidonia, & sinus Paestanus Straboni Posidoniates; item Velia quod Hyela olim; promontorium Palinurum & flumen Melphes; tum Buxentum opidum, & Laus amnis Bruttiorum initium: mediterranei populi quorum apud veteres nomina celebrantur, Grumentini, Potentini, Volcentani, Numistrani: praeterea opidum Pandosia,

OEnotriorum quondam regia; quam tamen Strabo in Bruttiorum finibus ponit; & de Silaro mirum refert quod virgulta in eundem proiecta non mutato colore neque forma lapidescant. Patet a Silari ostioad

Laum secundùm maritimam oram LXV.M.pass. spacium. Tenuêre Lucaniam Pelasgi, OEnotrij, Itali, Mergetes, Siculi, Graeciae maximae

populi; nouissimè Lucania Samnitibus oriundi, & a duce Lucio nominati; quisuperatis bello Possidoniatibus vrbibus eorum potiti sunt. Hi quum aliquamdiu sub statu populari rempublicam suam administrassent, postea bellis ingruentibus regem, magistratusq́ue sibi delegerunt. Ceterùm anno ab vrbe condita CCCCXXVII. L. Papirio Mugillano & C. Poetelio Visolo III. Coss. quum ad eam vsque diem nihil dum reicum populo Ro. gessissent, varijs antea cladibus ab Alexandro Epirotarum rege vexati, in fidem Romanorum venerunt: virosq́ue, & arma.
Hh 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer