Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

389.


ad mare interuallis fuisse disparibus; longitudinem verò centum

millium passuum. Foedus autem cum Picentibus anno ab vrbe cõdita CCCCLIIII.T.Manlio Torquato; M.Fuluio Paetino Coss. quum fama Gallici tumultus terrorem praebuisset, esse percussum Liuius testatur: & paullò pòst ipsorum indicio populo Ro.significatum Samnitium res ad arma spectare; seseq́ue ab eisdem sollicitatos : atque hinc Picentibus ob fidem dubijs in rebus seruatam, gratias fuisse actas idem Liuius prodit. Mansisse illos in hoc foedere triginta annos,suspicari inde licet, quod Q.Ogulnio Gallo, C.Fabio Pictore, Coss. Picentes bellum, quia arma cum Tarentinis sociauerant, cõmouerint: & proximis inde Coss.

de eisdem triumphatum esse tabulae Capitolinae referant. siquidẽ quum P.Sempronius Sophus Consul signum pugnae proposuisset,aciesq́ue vtrinque in procinctu starent,terra horrendo fragore, vti Orosius prodit, contremuit; ita vt vtrinque armati pauore obstupescerent. Ceterùm posteaquam Sempronius Aedem Deae Telluri vouisset; terraemotus sedatus, hostisq́;,etsi difficillimo proelio,superatus a Floro scribitur:& Asculum

Picenũ,gentis vniuersae caput,loco natura munitissimo sitũ,muroq́; inclusum & montibus vix vlli exercitui penetralibus,expugnatum. Picentibus victis pacẽ datam constat: verùm quibus conditionibus non liquet. agris autem multatos inde colligi haud difficulter potest, quod

C.Flamininus Trib. pl. vt exstat in Catone Ciceronis, de agro Piceno viritim diuidendo retulerit:qui forsan ager ille fuit, vnde dimoti Picentes isti feruntur, qui a Romanis in Campaniam inter Sarnum & Silarũ, vt iam satis exposuimus,traducti fuerant; ac Picentini vti Strabo auctor est , & iam ance meminimus appellati sunt. nam & ab eodem scribitur,

aliquot ex ijs Picentibus qui Hadriam opidum tenebant, a Romanis in haec loca traductos omnia vsque ad Silarum, antiquae Campaniaefinem insedisse. vnde etiam Plinius tradidit, a Surrento ad Silarum amnem

XXX.M.P.agrum Picentinum fuisse,intus opidum Salernum,& Picẽtiam, atque a Picentia opido gentilicium Πικεντίευς, deductum, vnde Πιεκντίεων;

eadem analogia,qua a Πανδόσια Πανδoσίευς,vnde Πανδοσίεων numismata exprimunt, ratio inflexionis graecanicae confirmat. Idem Plinius adscribit,

Picentinorum agrum templo Iunonis Argiuae ab Iasone condito celebrem fuisse:cuius rei significandae caussa in Nucerinorum numismate

(Nuceriam enim Picentinorum fuisse Ptolemaeus testatur) Iunonis Ar-giuae caput; quemadmodum in Crotoniatarum Iunonis reginae Laciniaeq́ue, signatum obseruare possums. Verùm Picentinos bello Hannibalis a Romanis defecisse, fidemq́ue cum fortuna mutasse , argumento est,quod Strabo non Bruttios solùm,sed & Picentinos ac Lucanos a populo Ro.depressos tradit. Ceterùm Picentinorum & Lucanorum
Hh 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer