Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

385.


confestim a Cannusio, Calatiam petit: atqueinde Vulturno amne traiecto per agrum Satriculanum Trebianumq́; supra Suessulam per montes Nolam peruenit. Hannibal verò postquam Marcellum aduenisse comperit, agro Nolano excessit. Nolam itaque Marcellus non tam sui fiducia praesidij, quàm voluntate principum tenebat: conciliato sibi interim comitate & muneribus L. Bantio', iuuene acriac nobili; quem praecipuum defectionis auctorem metuebat : quòd Hannibal eundem aliquãdo post proelium seminecem inter stragem corporum repertum, curatumq́ue ac benignè cultum cum donis domum dimisisset. memor eius beneficij Bantius rem Nolanam prodére Hãnibali conatus fuerat. Postea quum iterum Hãnibal infesto cum exercitu ad Nolam redisset;

& plebs Nolana rursus ad defectionem spectaret; Marcellus sub aduentum Poenorum, ne qua Nolanis occasio nouandi res esset, e castris intra Nolam se recepit. instrui inde vtrinque exercitus ad pugnam coepit, Romanorum pro portis, Poenorum ante vallum suum: praeliaq́ue hinc parua inter vrbem & castra committebantur; nunc his nunc illis fauente fortuna. Conuenerat interim per nocturna inter plebem & Poenos colloquia, vt quum legiones Romanorum ad pugnam portis egressae essent, impedimenta eorum Nolani diriperent : clausis deinde portis mu-ros occuparent; Poenosq́ue pro Romanis in vrbem admitterent. Haec

vte Senatoribus intellexit Marcellus, priusquam aliquis intestinus oriretur motus proelio decernere statuit. exercitum itaque ad tres portas, quae hosti obuersae erant, tripartito instruit: Nolanisq́; portas ac muros adire vetitis, praesidium apud impedimenta relictum. ita instructi intra portas stabant. Hannibali sub signis (quod per dies aliquot fecerat) in acie stanti, primò admirationẽ mouit, quod nec exercitus Romanus signa portis efferret: nec vllus armatus in muris appareret. ratus inde prodita colloquia, partem militum in castra remittit; iussos properè omnẽ apparatum ad oppugnandam vrbem in primam aciem afferre: haud dif fidens si cunctantibus instaret, plebem tumultum aliquem in vrbe moturam.

Vix successerat ad muros acies , quum patefacta repentè porta, quae media erat Marcellus signa canere clamoremq́ue tolli; ac pedites primùm, deinde equites quanto maximo possent impetu hostem inuadere iubet. Iam multum consternationis in mediam aciem intulerãt Romani, cũ duabus circa portis P. Valerius Flaccus, & C. Aurelius Cotta legati in cornua hostium erupére. Traditur eo praelio duo millia & trecentos hostium caesos: Romanos vnum nec plures amisisse. Ingens eius pugnae gloria fuit; quod eo primùm die Hannibalem vinci posse patuit. Hannibal ademptaspe Nolae potiundae retrò exercitum abduxit. Marcellus autem clausis repentè portis, custodibusq́ue dispositis, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer