Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

372.


& Canusinos in fidẽ acceptos scribit. Nec de Tianensium vtrorumq́; rebus quidquam aliud scriptum inuenimus. Ceterũ quod ad nu-mismata pertinet, primò quidẽ Apollo capite radiãte, auersa parte Luna falcata gibberaq́;, & cornibus singulas cõplexa stellas globum sinu excipit. Altero, Mars galeatus & Gallus Martis ales exprimitur; cui supra cristã granum tritici, fertilitatis ex agricultura symbolum, est adpictum; quod potissimùm effecit, vt Tianẽsibus Sidicinis istud numisma adscriberemus, quia Sidicinus ager frumenti praestantia, sicuti Apulorũ olearum cultu cõmendatur. Quod ad stellas vtrobiq; & varijs inde numismatibus adpictas pertinet, nonnulli eò referendum putant, quòd magna



Graecia prius Hesperia dicta sit: Hesperũ itaq; siue Vesperuginem, (quàm Venerem non sine ratione quidã opinati sunt) his nummis exprimi. Verùm Ptolemaeus, cui curae fuit orbis habitati situm ab occasu, in ortũ, & decussatione ab A Equatore in Septemtrionẽ includere, Suesam Aruncã de qua iam diximus, longitudine XXXIIX. partium cũ besse; latitudinem XLI. partium cum quincunce describit: Tianũ autẽ Sidicinũ triente par-tis Orientalius, quincunce septemtrionalius collocat: at Teanũ Apulorũ duabus partibus cum besse versus ortum a Sidicino disiungit; ceterùm in eodem parallelo cum Suesa, & quincunce, quam Sidicinũ, Australius disponit. qua ratione Tianum Sidicinũ & Teanum Apulorum secundũ

globosam terrae superficiem in ea latitudine passuũ CXX. M. a se distarent.
   Ceterùm quia viae Appiae meminimus, & eiusdem frequẽs admodum in progressu incidet mentio, officiosè me facturum in studio si lectoris

gratiam opinatus sum, si paucis eandem hoc loci descripsero. Via itaque Appia omnium maxima ac celeberrima, quã Statius Papinius haud immeritò reginam viarum appellat; ab vrbe ac porta Capena initium su mebat; ab Appio Claudio Censore, vt Frontinus inquit, ad Capuam vsque munita. Tacitus tamen, & is qui de viris Illustribus scripsit, Brun disium vsque stratam prodiderunt. quare sunt, qui a Iulio CAesare, cui eius viae cura fuerat commissa, Brũdisium vsque a Capua munitam tradant.

Ea fuit latitudine, vt plaustra duo ex aduerso inuicem occurrentia liberè exciperet, longitudine vero passuum. CCCXXX.M. sunt qui propter flexus atq; ambages XX.M. adijciant. Certè Augusti temporibus, si Horatio credimus; si Straboni, Tιberij, Brudisium vsque pertinuit. & Drusus Scribonius Libo coniurationis aduersus Tiberium reus, vt Tacitus auctorest, aliquando Mathematicos consuluit, an habiturus esset opes, quibus viam Appiam Brundisium vsque operiret. Hanc nouissimè, quod Dio testatur, Traianus restituit: desiccatisq́ue paludibus, excisis col libus, aggeratis vallibus, ac pontibus exstructis permeabilem fecit. Fuit

in hac haud procul ab vrbe templum Martis, Centum columnis suffultum, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer