Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

370.


371.
TIANEΩN.




    SIDICINI Suesanos sequuntur, quos Straboe gente Oscorum fuisse putat: horum praecipui nominis vrbs erat Tianum cognomento Sidicinum dignitate praestans, & quae secũdam post Capnam magnitu, dinem tenebat, in via Appia sita. Ceterùm vt & istius vrbis fatum & origo nobis ignota sunt; ita quae de Sidicinis a nobis obseruari potuerunt,

paucis repetemus. Sidicini itaque A. Cornelio Coss. M. Valerio Coruino III. Coss. armis Samnitium oppressi, quum ad Capuanos se contulissent, bellum excitarunt quod a Po. Ro. cum Samnitibus pro Capuanis gestum est. Capuani namq́ue ab ijs in agro Sidicino fusi, se

agros vrbemq́ue in fidem populi Ro. dediderant. Ceterùm biennio post quum Samnites icto cùm Romanis fAedere Sidicinis arma intulissent, Sidicini quòd a Senatu repulsi essent; ad Latinos qui tum bellum populo Ro. parabant se contulerunt. Verùm enimuerò a T. Manlio Torquato Consule victi fugatiq́ue vnà cum Latinis Sidicini, eidem con suli triumphi materiam praebuére. Postea & alio praelio vnà cum Ausonibus qui arma cum Sidicinis coniunxerant, a Romanis superati, cum T. Veturius Caluinus & Sp. Postumius Regillēsis Consules depopulatis Sidicinorum finibus, exercitum ad ipsa opidi moenia admouissent, misso anno insequenti nouo aduersum ipsos exercitu, tandem cum Latinis

& tota Campania in potestatem populi Romani venerunt. Obseruo Campanis post haec ferè tempota ciuitaté sine suffragij latione datam;

quo tempore suspicari licet & Tianum Sidicinum municipij iure donatum: nam etiamsi auctores, quantum equidem obseruare potui, de tem-pore non prodiderunt, constat tamen diu ante legem Iuliam Tianenses ciuitate donatos, aciure municipali vsos. argumento est; quod C. Graccus in ea oratione, quàm de legibus promulgatis habuit, Tianum Sidicinum inter municipia refert; conquerens Tianenses tanquam ciues

Romanos, a magistratibus Romanis verberatos. Tianum verò Sidicinum inter militates Colonias ab Augusto deductum, Frontìnus testatur;

& iter passuum LXXXV. populo deberi; agrumq́ue eius limitibus metricis assignatum fuisse. Ceterùm ne quem illud quoque fallat; duplex Tianum Italiam habuisse auctores prodiderunt; vnum, cuius

nunc mentionem fecimus, cognomento Sidicinum; alterum Teanum Apulorum, quod in mediterraneis Dauniorum Apulorum a Ptolemaeo recensetur & a Plinio: ijq́ue Teanenses, neclongè ab ijs in ortum distantes Canusini populationibus fessi, obsidibus L. Plautio Vennoni Consuli datis, in deditionem Po. Ro. venerunt, vt Liuius prodit. Diodorus regionem omnem Dauniorum Apulorum populationibus vexatam 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer