Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

368.


369.
SVESANORVM.




    SVESA ad Massicum Campaniae montem sita erat; de cuius origine, vt nihil satis certi ab antiquitate (quantum enim perscrutari potui) memoriae proditum est; ita frequens eiusdem in historijs & a prima

ferè vrbis origine mentio est; eiusq́ue cognomen varia. Suesam namq́ue Pometiam Superbum regem Volscis per vim eripuisse; atque, vt vrbis tunc opulentiam intelligas, ex diuendita praeda XL. talenta auri argentiq́ue confecisie, Liuius auctor est. Iterum Ap. Claudio Pulchro &

P. Seruilio Isaurico Coss. Volsci subitis Romanorũ armis victoriaq́ue perculsi, primùm obsides trecentos a Cora & Pometia tradiderunt: mox ad arma conuersi & praelio victi Pometiam opidum amiserunt; cuius praeda milites ab inopia recreati sunt. Pometiani direpti dispoliatiq́ue vt quidam scripserunt, sese Suesam habitatum contulerunt; quorum accessione Suesam cognomento Pometiam vocatam credunt. Atqui istorum opinionem Liuius a tempore coarguit, qui Suesae illud cognominis tribuit Superbo regnante. Ceterùm C. Sulpicio Longo, P. AElio Paeto Coss. quum inter Sidicinos & Aurũcos bellum esset exortum,

Aurunciq́ue a T. Manlio Torquato Consule in deditionem accepti, ni-hil deinde mouissent, auxilium a Romanis petierunt. Sed priusquam

Consules ab vrbe (Senatus enim Auruncos defendi iusserat) exercitum educerent, Aurunci opidum suum metu deseruêre; profugiq́ue cum coniugibus ac liberis Suesam bellis prioribus detritam munierunt: quae deinceps Suesa Aurunca ab Auruncis appellata est. Auruncorum verò

opidum quod deseruerant, a Sidicinis deletum. Coloniam Latinam L. Papirio Cursore. v, C. Iunio Bubulco Coss. Suesam Auruncam esse deductam Liuius memoriae prodidit: id tamen Velleius biennio ferè tardius factum testatur. Lege Sempronia fuisse deductam; iterq́ue populo non deberi Frontinus tradidit. Obseruo Suesam inter duodecim Colonias quae bello Punico secundo imperiũ populi Romani abnuerint,

& tributũ militemq́; vnde darent se habere negauerint recenseri: quibus tamen sexto post anno per s.c. imperatum est; vt quantũ quaeq́ue earum coloniarum militum plurimũ dedisset populo Romano ex quo hostis in Italia esset, eius summae numerum peditũ duplicatũ daret, & equites centenos vicenos; si qua eum numerũ equitũ explere non posset, pro equite vno tres pedites liceret dare. Exstat etiamnũ antiqua inscriptio

quae in colonia Suesa ordinẽ Decurionum & Augustaliũ & plebem memorat: quod argumento esse nonnulli existimant, Suesam quoque Coloniam sub Augusto militarem fuisse: quod tamẽ apud nullum quos equidem videre potui, scriptorum satis certò confirmatur.
Ff 3


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer