Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

367.


numifmatum mouenda nonnunquam statueremus; potilsimùm quòd ea Graeco artificio peritissimè etiam argento caelata videremus: quum constet Romanos rudi Aere vsque ad Seruij Tullij tempora vsos: inde nota pecudum, vnde pequunia dicta sit, signatum fuisse. Argentum verò annis demùm quinque ante bellum Punicum primum signatum Plinius testatur; notas autem argenti bigas atque quadrigas fuisse: vnde bigati quadrigatiq́ue dicti: quemadmodum Aeris ex vna parte Ianus Geminus; ex altera prora siue rostrum nauis: ita vt ea quae hic repraesentamus numismata neutiquam Romana videri possint. Quare quum diu quid hîc statuendum esset animo fluctuaremus, haec tandem

nobis haud improbabilis visa est coniectura, eadem olim ab aliquo antiquitatis peritiore, non minus ingeniose quàm artificiose excogitata & procusa, vt originem quam Romania Graecis ducere vel credebantur,

vel videri volebant ijsdem exprimeret. Non desunt qui prodant, vrbem ipsam ab initio Valentiam a Latinis dictam fuisse; Euandrum autem postea Graecè Romam nominasse. Arcadum namq́; dux Euander, vt meminimus, ex Arcadia profugus, litteras Graecas Latinis dedit: quanquam alij id Carmentae matri Euandri attribuant: eamq́ue ob hoc beneficium inter deas & fatidicas esse relatam. Ne haec quoque aliena ab historia aut prorsus absurda fuerit coniectura, auctorem horum numismatum

vt Hippocratia Arcadiae Festa, siue cõsualia Romanis dicta symbolo aliquo representaret, equi caput & equum expressisse: Itidem & Mineruam Galeatam siue Palladem parte aduersa, victoriam verò auersa signasse; vt victoriae Palantis filiae, quae vti supra memorauimus Mineruae inssu colebatur, rationem haberet. Herculem quoque Graecum cui ex ipsius in stituto sacris operabãtur, aduersa parte cum claua & exuuijs leonis expressit; vt auersa Romulum & Remum gemellos ab hubere lupae pendentes. Hactenus itaque rationem coniecturae nostrae cum historia congruentem composuimus: quod si cui propiora his aut certiora assequi contigerit; vt ea quoque eodem candore impartiri

dignetur rogamus. Ceterùm quod ad vrbis ab AEquatore distantiam, siue latitudinem pertinet, eandem duabus vncijs quam Ptolomaeus collegit, aut etiam Gnomonica ratio ex Triangulorum doctrina patiatur, minorem artificium obseruatio hoc nostro seculo deprehendit. nos e Latio in Campaniam Suesani quorum numismata proximè sequuntur reuocant. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer