Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

366.


patriam reuertebatur, Arcadum pars maior, aut senio aut longo labore cõfecta, aut alias ob caussas missione impetrata in Italia remãsit; quae Ca

pitolino colle (is tunc Saturnius dicebatur) munito, opiduloq́ue condito ibidem cõsedit. ijs admixtierant plerique Troiani, quisub Laomedonte bello Iliaco priore ab eodem Hercule captiui facti fuerant. Atque hi fempublicam suam separatim aliquandiu administrabant: ceterùm haud multò post, victum, leges, ac sacra cum Aboriginibus communicantes sicuti Arcades, & prius Pelasgi fecerant, vno omnes nomine Aborigines appellati sunt: Praeerat Aboriginibus quum Hercules in Italiam

descenderet, Faunus e Marte, vticredebatur, genitus, Arcadibus

verò Euander. Verùm postquam Hercules Cacum qui Arcadum agros latrocinijs infestabat, confecisset; diuinos ab Euandro honores ex Carmentae oraculo consequutus est: haesitq́ue eius sacrifieij ius, & Graecanico ritu curatio, apud duas nobilissimas eius saeculi gẽtes Potitiam & Pinariam; idq́ue ex Herculis instituto ita tamen vt Potitij inter collegas Pinarijs potiores essent. Post Herculis ab Italia digressum annus agebatur quinctus & quinquagesimus; quinctus verò & tricesimus

ex quo Latinus nõ Fauni vt opinabatur, sed Herculis filius (a quo Aborigines omnes paullòante Troiae euersionem Latini sunt vocati) apud Aborigines regnum administrabat, quum AEneas euersa patria in Laurentem

agrum non longè a Tiberiappulit; fAedereq́ue cum rege Latino percusso, filiam ipsius nomine Lauiniam, regni heredem in vxorem accepit. E cuius posteritate, idq́ue stirpe decimasexta, Romulus & Remus gemini vrbis Romae conditores prognati sunt. Hos vti scriptores prodiderunt, primùm editos Amulius Rex, qui fratem suum Numitorem (e cuius filia Ilia, a Marte vti credebatur in somno compressa, gemel li prognati fuerant) regno per vim deiecerat; in Tiberim mergendos proijci iusserat. Verùm vi fluminis ad Palantij mõtis radices eiecti, a Lupa (si quid antiquitati creditur) aliquandiu enutritisunt; donec a Faustulo pastore regio colligerentur. Hoc quoque ab Dionysio traditur,



Arcades victoriae fanum in Palantini montis vertice exstruxisse; Victoriam autem vti est in fabulis Arcadum, Palantis ex Lycaone nati filiam fuisse: & honores quos tunc habebat apud homines, Minerua iubente consequutam; quòd cum hac dea simul educata fuerit. Quin & Neptuno

Hippio siue Equestri Festum instituisse, quod Hippocratia Arca-dibus, Latinis Consualia dicebatur. Atque haec paullò altius de prima vrbis origine a nobis repetita sunt, vtaliqua veterum auctoritate, eorum numismatum rationem quae Romanorum inscriptionem praeseferunt, & profitentur fulciremus. Ceterùm diu admodum nos torsit quid de ijsdem constitueremus, vsqueadeo vt eadem tanquam adulterina ex ordine
Ff 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer