Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

364.


365.
ROMANORVM.


    HACTENVS oram Italiae maritimam inter Neapolin & Ostiam vrbes obiuimus: nuncaduerso Tiberis tractu progressi sedem vr-bis, terrae marisq́ue olim principis, populosq́ue qui Latium vetus antequam Roma conderetur incoluerunt, paucis enumeraturi sumus: vt cõstet & Romanos origine Graecos esse. Memoriae proditum est, primos omnium qui Latium eaq́ue loca in quibus vrbs cõdita est incoluerunt, Siculos fuisse barbaros & indigenam gentem: eosq́ue Aboriginum armis sedibus suis expulsos, in Sicaniam nauigasse, insulamq́ue in potestatem



redactam Siciliam a se nuncupasse. Aborigines verò Graecam fuissegentem ex OEnotriis Graecis oriundam XVII. enim ante Troiana bella Aetatibus; (Aetatem autem Dionysius XXVII. annis metitur; vt hicanni componantur, CDLX.) Arcades OEnotro & Peucetio ducibus ex Arcadia in Italiam commigrasse. OEnotrij qui a Graecis Aborigines dicebantur, primi omnium fuerunt, quiex peregrina gente Latium tenuerunt; a montanis sedibus, vt eas colere Arcadibus mos fuit, Aborigines dicti, si quid Dionysio credendum est. & si sint, qui Aborigenes Italiae indigenas, quasi sine origine dicas nuncupatos prodant. Nonnulli quasi Aberrigines, veluti errones & incertis sedibus vagos nuncupatos

malunt: nobis tamen Dionysij auctoritas prae ceteris placuit. Annis

ante bellum Iliacum ferè centum, Pelasgi ex Thessalia pulsi in Italiam ve nientes, OEnotrijs adiuncti & iure cognationis excepti, omnes communi nomine Aborigines appellati sunt. Pelasgie Peloponneso & Argis oriundi, nomen a Pelasgo Iouis & Niobes filio eorum rege acceperant. Ceterùm non admodum diuturna fuit Pelasgorum gentis propago in Italia: quinquagesimo namq́ue postquam appulerant anno, ob oracula neglecta multis magnisq́ue calamitatibus oppressa defecit: eorumq́: vrbes habitatoribus desertae, a Tyrrhenis postea occupatae sunt: qua rationefactum est, vt saepius Pelasgorum & Tyrrhenorum nomina

apud antiquissimos scriptores indistinctè accepta fuerint. Sexagesimusante bellum Troianum annus agebatur, quum Fauno in Aboriginibus regnante, tertia Graecorum ex Peloponeso classis, ex Palantio vrbe

Arcadiae duce Euandro Mercurij & Themidis nymphae (quae & Carmenta dicebatur) filio, in Italiam nouas quaesitum sedes venit: qui a Fau

no hospitaliter excepti, locoq́ueijs & agris, vbivrbs postea condita est, assignatis, condito propè Tiberim Carmentae hortatu oppidulo montẽ munierunt, quem Palantium ab vrbe ex qua oriundi erant appellarunt. Postea corrupta voce Palatium nominatum. Quarta inde Arcadum classis Hercule duce in hanc Italiae partem venit: hic Hispania domita in 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer