Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

363.


coniuge ac matre Martij Coriolani missae eundem patriae reconciliarẽt. Posthaec occiso Antij per seditionem Martio Coriolano a multitudine populari, quàm Accius Tullus motus inuidia rerum ab ipso gestarum in Martium concitarat, ipsoq́ue Accio haud multò post cum omni penè exercitu a Romanis caeso, Antiates & reliqui Volscorũ non sine frequentibus ac magnis suorum cladibus, bellum cum Romanis traxére; factis subinde in agrum Romanum incursionibus; donecT. Quinctius Barbatus consul admoto ad Antium exercitu quò Volscorum multitudo metu Romanorum sese receperat, vrbem per dies aliquot obsessam in deditionem acciperet. Antio capto Romaniad Coloniam eò deducendam

Triumviros creant, T. Quinctium, A. Verginium & P. Furium: iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent, adeò pauci dedére; vt ad explendum Colonorum numerum etiam Volsci adderentur. Verùm enimuerò cum colonos (quia minor pars ciuium Romanorum erat) vel per se parum fidos, ciues insuper & indigenae qui post Antium deditum ad A Equos & aliò confugerant, in patriam reuersi, solicitarent, & a Ro-manis abalienarent, factum est vt Antiates saepius rebellarent, & imperium detrectarent, hinc missis identidem a Romanis cum exercitu nunc consulibus, nunc alijs magistratibus, ad castigandam vindicandamq́ue Antiatum perfidiam, capto saepiùs tum ipso Antio, tum Satrico, quò se

subinde Antiates recipiebant, pluribus triumphis, tam de se, quam de Volscis alijsq́ue gentibus socijs & confAederatis materiam praebuére.

Noua posthaec Colonia ab Romanis Antium deducta est; Antiatibusq́; permissum, vt & ipsisi vellent, coloni adscriberentur: ijsq́ue ius ciuitatis Romanae datum est: naues tamen ademptae, interdictumq́ue mari Antiatibus. Hic finis rebellandi Antiati populi fuit; mansitq́ue eorum deinceps inconcussa erga Romanos fides. Bello ciuili Mariano ingentem calamitatem vrbs accepit, Mario per vim capta; multaq́; crudelitate in ciues saeuitum. Natum Antij C. Caligulam CAesarem testatur in eius vita Suetonius; dilexisseq́; eum hanc vrbem praeter reliquas:

ita vt si diutius superuixisset, sedẽ imperij eò trãslaturus crederetur. Nero autem CAesar captus amoenitate loci, Antiatibus immunitatẽ dedit, & Colonos eò ex milite Praetoriano adscripsit: portumq́ue ibi operis sumtuosissimi fecit. Xenagoras apud Dionysium auctor est, Vlyssis & Circes tres fuisse filios: Romũ qui Romam; Antium qui Antiũ; Ardeam, qui Ardeam vrbes tres datis ijsdem de sese nominibus condidissent. Antij longitudinẽ apud Ptolemaeũ XXXVI. partibus cũ dodrante; latitudinẽ XLI. partis cum triente scriptã obseruo. Hinc ad Tiberim vrbs

Ostia duobus & triginta millibus distabat; quam decimo sexto ab vrbe miliari in ora Tiberis Ancus Martius condidit, deductis in eam colonis.
Ff


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer