Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

361.


Fuisse exitiosum scribitur. Taracinae longitudinem Ptolemaeus XXXVII. partium cum dodrante; Latitudinem quadraginta vnius partis cum quadrante posuit. Vltra Taracinam Circeium promontorium & Circeij vrbs erat, inde Antium.

362.
ANTIATVM.
ANTIVM
Albanorum Colonia.




    ANTIVM Volscorum Metropolis, originis suae auctores Albanos

& Ascanium AEneae filium habuit, sunt qui ad Tuscos primordia vrbis reserant. Sita erat vrbs, in rupe ardua, amoeno in mari prospectu, Ceterùm portu carens: donec Nero Imperator Colonia Veteranorum eò deducta, portum ornatissimum ibi construendum curaret.
   Colebatur apud Antiates, summa cum religione, pro tutelari vrbis numine

Fortuna. Huic Deae templum intra vrbem Aedisicatum erat vti ornatissimum & opulentissimum, ita & certa oraculorum fide celebre. Auxitadmitationem praedicta C. Caligulae CAesaris CAedes, nominato etiam percussore quae mox insequuta est. Mos erat ijs qui Deam consulerent vt eius simulachrum promouerent; atque ita inter mouendum



responsum reddebat. Primùm Antiatibus cum Romanis bellum suit anno ab vrbe condita ducentesimo sexagesimo Sp. Cassio Viscellino, & Postumo Cominio Aurunco Coss. animum faciebat Antiatibus ad Romanos bello lacessendum discordia secessusq́ue plebis in Sacrum montem; ad delendum itaque nomen Romanum cum caeteris Volscis conspirant, atque agrum romanum, incursionibus populantur. Ceterùm Romani conciliatis interse plebe & patribus, ac missis cótra Antiates cum Postumo consule legionibus, fusis fugatisq́; Antiatibus Longulo opido, in quod se ex fuga Antiates receperant, per deditionem potiuntur. Inde capiunt Coriolos, quò se maior Antiatum ac Volscorum

multitudo receperat. Hac clade fracti pacem petiére Antiates, Volciq́que reliqui. Ceterùm non diu eam seruarunt. Consilio enim & instigatione Accij Tullij volscorum principis, ductuq́ue atque opera Cn. Martij (qui a captis nuper sua potissimùm virtute Coriolis, Coriolani nomen assequutus fuerat) occupatis in Latio & finibus agri Romani compluribus, tum Romanorum colonijs, tum sociorum opidis ad ipsam vsque vrbem romam copias duxére: remisisq́ue atroci cum responso non solùm legatis Romanorũ, sed & sacerdotibus quiinsulati & supplices ad castra Coriolani pacem petẽtes venerant: haud prius legiones agro Romano abductae sunt; quàm matronae Romanae vnà cum 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer