Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

353.


vtq́; praeconibus eorum Latinè vendendi ius esset. Cumanam quoq; rem per praesectos a populo Romano missos administratã suisse inuenio. Bello etiam Marsico, quod a multis Italicum appellatur, Cumani Romanos summa side iuuére: nihilq́ue ab illis omissum quod a bonis & sidelibus socijs praestari posset. Post Iulij tamen CAesaris caedẽ, quũ M. Antonius, C. CAesar Octauianus, qui post Augustus appellatus est, & M. Lepidus Triũviri Reipublicae constituẽdae maximam penè & sertilissimã Italiae partẽ veteranis suis, post bellũ Philippẽse in victoriae praemiũ assignarent; ager quoq; Cumanus viritim in iugeribus

veteranis diuisus est. ipsaq́; vrbs Cuma, ciuibus vrbe agrisq́; pulsis,

iussu Augusti colonia sacta est. nulla praeteritorũ in populũ Roma. meritorũ aut officiorũ ratione habita. Celebratur naualis CAesaris Augusticũ Sex. Pompeio ad Cumas pugna; qua grauissimã Augustus cladẽ accepit; maxima nauiũ parte capta aut depressa. Ceterùm vt de Cumanorum numismatibus acsymbolis in ijsdem expressis aliquid subiungamus; Conchile illud quod in primo, tertio acquarto spectatur, muricis operculum esse existimo; ideo a Cumanis signatum, quod Murices ad sinum Baianum laudatissimi, si quid Horatio credimus, capiebantur: aut certè quia purpurissum e purpuris circa haec litora collectum a Plinio

commendatur. In auersa parte Paguri siue alius cuiusquam e cancrorum

marinorum genere caput cum prioribus pedibus sine chelis adparet: Pagurus autem veteribus prudentiae & sapientiae symbolum suit: atque hac de caussa e collo Ephesiae Dianae olim suspensus suisse proditur: & Paguri exsuuijs Dianae caput ob similem caussam in Bruttiorum numismatibus esse ornatum suo loco reseremus. Paguro sapientia tribuitur, quia verè, quum crustam exsuerit, & aculeis, armisq́ue suis spoliatum se senserit, lateat; viribusq́ue suis dissisus nullos aggrediatur; donec testam nouam eamq́ue iam induratam recuperarit:Prudentia etiam vtitur, in excutienda grauiore testa, si quid Oppiano credimus.quum enim tempus appetit, huc & illuc tanquam surijs incitatus sertur, alimenta persequens;

vt ex pleniore victu sacta ad corporis molem accessione, testa disrumpatur. Traditur quoque Pagurum musicam amare, & ea delectari:ipsumq́ue praecipuè vim Lunae sentire, qua crescente succulentior siat & melior: atque ob id lunae; ob Musicam verò Apollini sacrum haberi. Adparent in duobus postremis numismatibus capita Sybillae Cumanae, cuius ob vaticinia celebris admodum apud priscos memoria est. Cumarum longitudinem Ptolemaeus XXXIX. partium cum triente, latitudinem XLI. s.ponit, & Liternum Vrbem Scipionis Asricani secessu notam, sextante partis quàm Cumas orientaliorem: quam tamen alij vltra Cumas in occidentem transponunt. Linternum
Ee2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer