Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

352.


opera, susis sugatisq́; nõ sine magna clade hostibus Cumanus

superior euasit. Florere inde rursus Cumanorũ res auctis diuturna pace opibus coeperat; quũ nouũ illis cum Campanis socia amicaq́; prius gente bellum oritur. Caussa belli in incerto est:hoc constat, priores intulisse Campanos; ac Cumanos praelio superatos sugatosq́;, atq; intra vrbem compulsos, terra, mariq́; circumsedisse: ac tandem post longã obsidionem

ciuibus nequicquã resistẽtibus, vrbe per vim potitos: spoliatamq́ue & caedibus promiscuis exhaustam, colonis ex suis in eam conscriptis incolendam dedisse. Ceterùm Cumanorum, antequam in Campanorum potestatẽ peruenirent, potentiã testantur Coloniae ab illis deductae.

Primùm Parthenopae ab illis condita ab Sirenarũ vna, quae ibi sepulta erat, sic dicta. Eam quum postmodũ Athenienses, vnà cum Chalciden.

sibus occupassent; nomen eius in Neapolim mutarunt. Tum Dicaeatchia altera Cumanorũ colonia; qua pro Emporio vsi sunt; quae post Puteoli appellata est. Ceterùm Campanicũ Cumas a se occupatas nouis

colonis habitandas dedissent, etiam reliquias Cumanorũ quae cladi supersuerant, in societatẽ vrbis agriq́; receperunt: & summa concordia rẽpublicam administrantes, in vnũ quasi corpus coaluere. hinc sactum vt multa vetusti ritus argumenta apud Cumanos perseuerarent, Campanis nihil mutantibus. Egregia Cumanorum erga Romanos sides bello

Punico secundo enituit. Nam quum vniuersa penè Campania a Ro manis ad Poenos atq; Hannibalem desecisset, initio ab Capua sacto; Cu mani vt idẽ sacerent, nec promissis nec minis Campanorum adduci potuére. Campani itaque quod minis promissisq́; non poterãt, dolo tentarunt, sed srustra. Cumani enim sraudẽ suspicati, dissimulato tamen se quidquã sibi a Campanis metuere; postquã Semproniũ Gracchum Con sulem, qui id tẽporis ad Linternum castra habebat, de Cãpanorum consilio certiorem fecissent, eiusdẽ Consulis opera adiuti, non solùm Campanorum insidias euasêre: sed dispositis in contrariũ insidijs, ac noctuim pressione in castra Campanorũ sacta, incautos improuisosq́ue aggressi,

Campanorũ ad duo millia cecidêre, captis vnà cũ ipso duce Mario Alsio signis militaribus triginta quattuor. Hannibal Campanorũ sociorum clade intellecta, precibus eorundẽ satigatus, vastato latè agro Cumano, castrisq́; mille ab vrbe passibus communitis, Cumas omni apparatu oppugnare

instituit. Verùm Cumani cum proprijs viribus subnixi, tum & Romanorum praesidio adiuti, disturbatis incensisq́ue Poenorum machinis, sacta subitò vnà cum Graccho Consule duabus portis eruptione, susis sugatisq́ue in castra vsque Poenorum stationibus, caesisq́; mille quadringentis, Hannibalem obsidionem soluere cogunt. Cumanis sinito bello Punico petentibus a Romanis permissum, vt publicè Latinè loquerentur: 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer