Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

340.


Campani praecipuè autem Venafrani praestantiam) de regionis dominatu nata sit fabula: nihil mari hospitalius. hîc illi nobiles portus, Caieta, Misenus; & tepentes fontibus Baiae, Lucrinus, & Auernus. hîc amicti vitium nobilissimarum gloria montes Gaurus, Falernus, Massicus, & pulcherrimus omnium Vesuuius. Vrbes ad mare Sinuessa, Cumae, Puteoli, Neapolis:intus Capua, quondam tertia inter duas maximas, potentissimasq́ue Romam & Carthaginem annumerata: praetera Atella, Suessa Aurunca, Teanum Sidicinum, Cales siue Calenum, Nola, Nuceria, Picentia. Ceterùm vt Campania in tres partes diuisa sit & quibus terminata fluminibus iam ab initio in praefatione nostra diximus. Illud

addam, quantum equidem in Romanorum historia obseruare potui; a Sidicinis armis Sam nitium oppressis, & ad Capuanorum auxilia sese conferentibus, occasionem fuisse oblatam, qua Romani iusta pro Campanis vtpote socijs, arma in duere coacti sunt, nam Capuani a Samnitibus acie fusi, ab ijsdem, quia armis plus poterant, seruitutem metuentes, se, vrbem atque agros anno ab vrbe condita CDX. in fidem populi Ro. dediderunt. atque is belli motus reliquam per partes traxit, Campaniam; vt ius Italicum ex populi Ro.iussu accipere coacta fuerit.
   Inuenio tres in Campania agros a veteribus celebratos. Campum Stellatem; Falernum & Leborinum sunt qui opinentur a Leborino agro

vniuersam hanc regionem hoc seculo terram Leborinã siue vt nunc Italia pronunciat Terram di Lauoro nominatam. Ceterùm vt ijs quarum exhibemus in Campania numismata ciuitatibus ius Italicum primo obuenerit; inde etiam lege Iulia aut ciuitate Romana donatae, aut suae libertati permissae sunt, singulis adscribemus. & paucis quoque (siquidem earum rerum memoria quae sanè vel incuria hominum vel iniuria temporum etiam a prisci seculi scriptoribus ante Romanorum res gestas desideratur exstat) quae ipsarum ciuitatum origo; qui maiores, respublica, res gestae, fortuna, incremẽta aut interitus fuerint; singulis adiuti, numismatum symbolis adscripturi; aut coniecturis verisimilibus

proposituri sumus. Aggressurus itaque ciuitatum Campaniae tam maritimarum quàm interiorum aliquot, quorũ ad manus nostras numismata peruenerunt historiam, exordium a Neapolitanis sumere placuit: non quidem quod id ordo Geographiae ita postulet: sed sicuti tra. dente Liuio Neapolitani antiquissimis temporibus Graecorum in Italia primi fAedere cum Po.Ro. cõiuncti fuêre; quod illi vno & per petuo iuris & fidei tenore semper seruarunt: ita nunc Neapolis totius facilè regionis caput est nobilissim orũ praeclarissimorumq́; virorũ vti & olim cum alumna tum sedes celeberrima, Neapolitani primùm absq́ue controuersia in ordine locum mereri videbantur. NEAPOLIS itaq́ue a Cumanis 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer