Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

336.


est. Ius vero Coloniarum duplex fuisse colligo. Vnum earum quae ciuitate Romana; alterum, illarum quae Latinitate autiure Latij donatae erant. Quae ius ciuium habebant, iure Quiritium priuato tantùm, non publico vtebantur. qui latinitatis, ij iure Latij quod iam exposuimus fruebantur. Respublica Coloniarum in legibus & legum curatoribus posita erat. Legum curatores aut magistratus aut sacerdotes erant; hi diuinarum, illi humanarum leges a Coloniae deducendae curatoribus, quum primum conderentur, dabantur. Adhaec in colonijs consilium erat & Senatus & populi. Senatores in colonijs, vt & in municipijs, Decuriones vocabantur. In Decurione legendo, vt & in Senatore Romano,

census, vt ex Plinio secundo constat, obseruabatur, atque Aetas. Magistratus coloniarum prae cipui erant aut Duum viri aut III viri, aut IV viri Iuris dicundi; (totidem namq́ue inuenio) qui Consulibus vel Praetoribus Romanorum comparari poterant. Praeterea Coloniae Censores, A Ediles, Quaestores habebant; & suos in Vrbe patronos. sic Bononia in Antoniorum clientela; Puteolin in Iuniorum patrocinio erant: Atque huiusmodi patronorum frequens tum in antiquismarmorũ inscriptionibus atque alijs monumentis, tum priscorum scriptis haud infrequens mentio est.


   Municipia oppida erant iure ciuium Ro.donata, nomen ijs factum a

muneribus capiendis, munera enim, reipublicae publica cum auctoritate curationes erant. Municipiorum duo genera fuerunt; Vnum quibus Ciuitas cum iure suffragiorum; alterum sine suffragio data erat. illis dare Quiritibus honores & capere potestas fuerat; istis non erat: sed in legionibus vt ciues, non in auxilijs vt socij, adscribebantur. Respublica eorum si ordines quaeramus, Decuriones, Equites & plebem habebat: si consilium publicum, Senatum, & Populum:si magistratus & Sacerdotes; II viros & III viros Iuridicundo, Censores, A Ediles, Quaestores & Flamines Municipiorum obseruabimus & qui ex Decurionum ordine legebantur,

Decemprimos, qui tributorum exactioni praeerant. Decurionum decreta, vt Senatus consulta Romanorum veteribus etiam litteris celebrantur. Populi verò summum ius fuisse video in legibus ferendis & magistratibus municipalibus creandis.


   Sequitur vt de praefecturis pauca quaedam adferamus. Praefecturae vocabantur oppida in quibus & ius dicebatur, & nundinae agebantur: & erat earundem respublica quaedam, ita tamen vt magistratus suos non haberent: sed praefecti quottannis in eas mittebantur; qui ius dicerent; Praefectorum duo genera erant, vt & praefecturarum: Vnum quattuorvirorum aut sevirorum, qui populi Ro. suffragio creabantur, & in praefecturis ius dicebãt. Alterum earum quae a praefectis administrabantur:
Cc 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer