Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

335.

totum Sabinorum suisse, veteribus placuisse video.


   Sequuńtur inde populi quattuor, vt non admodum latis, ita nec satis certis finibus ab antiquitate conscripti.


   Vestini; vt opinor, Sabinis proximi Aternum slumen ab Oriente, ab Occidente Sabinos, a Septemtrionem Picentes habebant.


   Cis Aternum Vestinos sequebantur Marrucini Frentanis subiecti.
   Sub Marrucinis Peligni quorum oppida, Corsinium, & Sulmo Ouidij Poetae patria.


   Marsi supra se Vestinos a Septemtrione, ab occasu Sabinos, ab orien te Pelignos; a meridie lacum Fucinum & AEquos siue AEquiculos attingebant.




   Restant Samnites populi, quorum regio Samnium appellata in lõgitudinem lõge plus quàm in latitùdinem patebat. habuit a septemtrione Frentanos & Apulos; a meridie Campanos & Lucanos, ab occasu Ausones cum Pelignis; ab oriente itidem Apulos cum Lucanis. Populi in his claruerunt rerum gestarum memoria nobilitati; Pentri, Caraceni, & omnium vltimi Hirpini.


   Hirpinorum vrbes Plinius recitat Beneuentũ, Cosam & Herculaneiũ.
   Populorum itaq́ue sedes locaq́ue suis limitibus vtcunque ex antiquitate obseruare potuimus, bona side adscripsimus. Ceterùm vt nihil

quod in hoc nostro argumenti genere desiderari, aut diligentia nostra praestari possit omittamus; sequitur; vt quemadmodum paucis ostendimus quo iure populi inter se secundùm Italiae regiones discriminati erant; ita etiam ciuitatum iura inter se admodũ diuersa suisse doceamus.
   Ciuitates itaq́ue Italiae eo iure inter se disserebant, vtaut Coloniae, aut Municipia; praesecturae, autsaederata oppida; sora, aut conciliabula suerint

appellatae. Colonias vocabant Romani oppida, in quae populus Romanus ciues suos ad incolendum deduxisset; idq́ue sex potissimùm de caussis obseruatũ suisse priscorù auctoritate traditur. Vnam, ad vicinos populos coercendos: alterã, ad hostium incursiones reprimendas; tertiam, stirpis augendae: quartã, plebis Vrbanae exhauriendae; quinctam seditionis sedãdae caussa; Sextam, vt praemijs veteranos assicerent. Quacunque autem de caussa deducendae erant Coloniae lege Agraria opus erat, & Coloniae curatoribus: qui vel triumuiri aut plures (nam lego agris diuidundis, aut Coloniae deducendae etiam XX. viros simul datos suisse) deductis sub vexillo in agros Colonis, aratro vrbem & agrum tau ro & vacca iunctis. auspicio primùm facto, circumarabant, ac designabant, quod vti etiam in numismatibus tam consularibus quàm imperatorijs olim a nobis in lucem datis frequenter videre licet; ita Ciceronis quoque Frontini, Varronis & Graecorumauctoritate consirmatum 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer