Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

331.


Xviij. tenuerunt: inter quae praecipui nominis & maritima Antium, & Anxur siue Tarracina & Suessa Pometia.


   Latium nouum ad Septentrionem Anio, Sabini & Marsi; ad ortum Samnites & Campani; ad meridiem mare a Circeijs ad Lιrim continebat: cuius populi Osci, Ausones, & Hernici.
   Ausones propriè dicti fuerunt Aurunci inter Volscos & Campaniam siti: quorum oppida Minturnae, Vescia & Ausonia fuerunt. e quibus Minturnas ad Lirim sitas Stephanus Sannitibus adscribit.


   Latio Campania est adiuncta.
   Campaniam a Liri amne ad Vulturnum; a Vulturno ad Sarnum; a

Sarno ad Silarim antiqui produxerunt. quare tres Campaniae partes a veteribus institutae. vna quam Ausones, Aurunci, Sidicini, & Campuani tenuerunt: altera, quam Cumani & Opici: tertia, quam Nucerini.
   Prima ad mare Sinuessa (quae & Synope ante dicebatur) & Vulturno oppidis frequentata erat, intus autem Gauro, Massico & Falerno montibus, campo Stellate, Suessa Aurunca; Calibus, Cassino, Teiano Sidicino, Venafro, Calatia, Callicula, Trebula, Casilino cum silua Gallinaria, & capite ipso regionis Capua.
   Secunda ad mare Linternum oppidum cum fluuio; Cumas, quas Dionysius in Opicis collocat; Misenum, Baias, sinum Lucrinum & Auernum

habebat: tum Puteolos, Neapolim & Heracleam, omnes in eo sinu qui Crater dicitur: intus verò Atellas, Abellam, Suessulam, Acerras, Vesuuium montem, Nolam & Pompeios.
   Tertia ad mare oppida habuit, Stabias, Surentum & Mineruae promontorium: intus Salernum Nuceriam & Picentiam. Obseruo etiam agrum a Surrento ad Silarim slumen, Picentinis hucex aduerso Adriatrici litore traductis fuisse per XXX.P.M. attributum.


   Lucani a Silari sluuio ad Laum vsque tenuerunt: ad mare quidem Paestum siue Possidoniam, Palinurum promontorium, Veliam, Buxentum; intus Thebas Lucanas interijsse Cato auctor est. & Pandosiam

Theopompus apud Plinium. Ceterum Lucaniae caput Petiliam suisse obseruo. Lucaniam attingit ea regio quam Graeci magna ex parte incoluerũt: eadẽ in tres partes diuisa fuit, Bruttios, Messapios, & Salentinos.


   Bruttij (vtsuo loco dicemus) genus hominum agreste, & fugitiuum, expulsis Graecis occuparunt eam partem quae quondam O Enotria & Italia dicta inter duos sinus Hipponiatem, in Tusco mari & Scyllaticum in Ionio erat: Isthmumq́ue illum a Lao slumine ad Metapontum vsque tenuerunt: sicuti ex Annochi auctoritate Strabo prodit.
   Deinceps occurrit regio quae Isthmo est inclusa a Tarento ad Brundisium: quam Meslapiam, Iapygiam, Calabriam, & Salentinam varijs 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer