Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

330.



   siex iure, quo Italiae populi cum Romanis vel fAedere vel amicitia sociati; vel legibus quoque donati sunt, Italos distinguemus; futurum est, vt eos in tres tantum populos distributos fuisse obseruemus. in Latinos, Italicos, & Prouinciam Galliam. Atque vt ius illud omne à fAedere manabat, erantq́ue fAedera alia alijs Aequiora; ita non eadem omnes populi cõdicione sunt vsi; sed alij aliis meliore vel deteriore. quae si per premiorum gradus distinguantur, optima erat ciuium Romanorum siue iuris Quiritium condicio: aliquãto incommodior Latinorum: infra Latinos

Italicorum: durissimaverò prouinciarum. Latinitatis siue Latijiuris pręcipuae partes erant, vt ius suffragij Romae non in tribu certa, sed ex magistratuum

arbitrio haberent: & quod summum erat, qui ius Latij habebat, is si apud Latinos magistratum quaesturam aut A Edilitatem gessisset, ius ciuitatis Romanae assequebatur. Populi quoque qui ius Latij habebant, suis à praetoribus non à Romano magistratu administrabantur. atq; hoc ius populi latini fuit, vsq; ad annum ab vrbe condita DCXCIV.

quo ex lege Iulia ius ciuitatis vniuerso Latio datum est. Italicum ius neque suffragij lationem habebat; neque per Magistratus administrationem ciuitatem assequebatur. Ceterum Italici magistratibus suis & legibus, non Praetori Romano, vt prouinciae parebant.


   Prouinciae ius praecipuè in eo versabatur, quod ijs leges domesticae adi

mebãtur & proijs aliae à Romanis dabantur. regebanturq́; à praetore qui ius de rebus priuatis dicebat; caussas verò publicas cũ concilio cognoscebat, & imperium cũ belli gerendi potestate habebat. Haec de iure populorum Italiae paucis hîc a nobis adscripta sunt & per compendium, vt quoties de iure Latij, Italico aut prouinciarum in libris antiquorum occurret, intelligi quid scriberetur possit. Ceterùm vt numismata nostra variè per Italiam eiusq́ue regiones sparsa populos quos nuncupauimus contingant, operae precium me facturum arbitratus sum si ea occasione vsus paucis vniuersam Italiam per populos & limites suos (veluti si eam per itinerarium obirem) distinctam simul etiam agros eorum &

vrbes, quantum ad rem propositam opus esset, complecterer; confidens eo consilio me tum priscorum monumentis magnam lucem, tum luculentum rebus nostris compendium esse allaturum. Atque a Latinis quorum agris etiam Roma cis Tiberim imposita erat, exorsi obseruamus duplex fuisse Latium, vetus & nouum.


   Vetus Latium ab occasu Tiberi & Etruscis: a Septemtrione Aniene & Sabinis, Vfente flumine & Volscis ab oriente; Tusco maria meridie terminatur. atquein eo fuisse populos, Albanos, Rutulos, Volscos, & AEquos quos & A Equicolas vocabant.
   Volsci quidem ferè versus mare, citra & vltra Vfentem flumen oppida.
xviij.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer