Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

329.


omissuri: nam vti eorum temporum non satis explorata memoria est, ita quae de iis Antiqui prodiderunt, fabulis quàm historiis similiora videntur. Adde quòd parum consentanea, atque adeo pugnantia inter se saepe tradant; vt vix probabile quidem, quod in tam discrepantibus rebus adferas, quidquam inuenias. Ceterùm ex officio nobis facturi

videbamur, si primùm Italiam paucis, vt à natura; & à populorum iure distincta describeremus. Natura enim intra mare & Alpes eam in Trianguli formam (si bono in primis auctori Polybio credimus) vt eius apex Massiliam quoque perstringat, inclusit. Verùm & hoc addamus, Italiam à Populo Ro. propriè vocatam fuisse, quidquid ad superum mare

Rubicone; ad inferum Arno fluminibus claudebatur, vti ex tradentium auctoritate constat. Ligures, Gallos, Venetos, Carnos ob eam caussam, quòd in Prouinciae formam inclusi erant, ab eo nomine excludebant. sed ipsum Polybium qui Scipioni A Emiliano, & deletae Carthaginiaequalis scripsit, audiamus. Tota, inquit, Italia in trianguli speciem est formata: eius latus vnum quod ad orientem solem spectat, Ionio, ac deinceps Hadriatico mari terminatur: alterum verò quod ad meridiem, Siculo, & Tyrrheno:ex quibus inter se coeuntibus, apex trianguli essicitur. in meridiem proiectum promontorium quod Cocinthus ap pellatur, Ionium à Siculo mari distinguit: tertium verò latus quod Septemtrionem

& mediterraneam regionem intuetur, deinceps Alpium cre pidine circumscribitur: quae à Massilia & ijs quae supra Massiliam sunt locis initium ducit. & continenter vsque ad intimum Hadriae sinum extenditur. Apud ipsam autem, de qua dixi, crepidinem Alpium (quã etiam quasi basem trianguli appellare licebit) à meridie ad septemtrionem subiecti sunt campi totius Italiae vltimi, qui bonitate & magnitudine omnibus qui in Europa sunt antecellunt. Vniuersa verò ea linea, qua hi campi desiniuntur, speciem trianguli sormat: cuius apex ab Alpiũ & Apennini montis concursu non longè à Sardonio mari supra Massiliam figuratur. Laterum autem vnum à Septemtrione vt supra dixi,

Alpes sunt; quae ad ducenta septuaginta quinque passuum millia porriguntur, alterum verò à meridie Apenninus, qui ad quadringenta quinquaginta. basim autem totius figurae litus Hadriatici sinus affingit: cuius magnitudo est à Sena oppido in intimum ferè sinum, vltra CCCXII. millia:adeò vt horum camporum ambitus, non multum à mille ducentis quinquaginta, millibus passuum differat. Quocirca, si Italiae terminos secundùm naturam propagatos sequemur; hos Italiae populos numerabimus: Ligures, Gallos, Venetos, Carnos, Etruscos, Latinos, Campanos, Lucanos, Graecos, Apulos, Frentanos, Picentes, Vmbros, Sabinos, Vestinos, Marsos, Marrucinos, Pelignos, & Samnites.
Quòd


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer