Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

312.


conserere optabat. Id quum Carthaginienses minimè lateret, ne vel inuiti cum hominibus desperatis & qui in solis dextris spem haberent, dimicare cogerentur, in locum munitum, vbi vel pauci multos arcere potuissent, sese receperant. Agathocles itaque postquam nullam ab hoste pugnandi copiam fieri videt, sumta ex desperatione audacia, castra Poenorum oppugnare aggreditur; Ceterùm milite frustra fatigato ac tribus de exercitu suo millibus amissis, loci potius iniquitate, quàm virtute hostium superatus. Nocte quae hanc pugnam insequuta est vterque exercitus casu mirabili detrimentum accepit. Carthaginienses namque quum captiuos ex more Saturno immolarent, flamma

repentè inualescens proximum arae tabernaculum; mox & Praetorium corripuit: inde totis se passìm castris (quod tentoria ex arundine confecta idoneum igni nutrimentum praebebant) incendium diffudit: Ingens igitur consternatio milites subitò inuasit: plurimis ex his dum sua eripere & ignem restinguere conantur, flamma interceptis: alijs autem, qui vt incendij violentiam effugerent ex castris proruperant, in discrimen priori maius prolapsis. Afri namque vsque ad quinque millia, qui sub Agathoclis auspicijs militauerant, vt ad Poenos transirent, veniebant: hos Poenorum vigiles rectà ad castra sua tendere conspicati, suspiciatiq́ue hostes esse, ad arma conclamant. quo facto consternati

quiin castris erant, in fugam se subitò effundunt: multiq́ue in tenebris pro hostibus a suis habiti, caeduntur. nec ante pauoris aut sugae finis fuit, quàm Carthaginem peruentum esset. Ciues fugam suorum è moenibus conspicientes, portas fugientibus raptim aperiunt: vixque orto demùm die, quum neminem hostium consequi viderent, animos receperunt. Simili paenè modo & Agathoclis exercitus cladem sensit. Afri enim transfugae quos iam diximus, quum incendium ac tumultum in Poenorum castris vidissent non ausi vlterius progredi, retro vnde venerant gradum retulere. Quos postquam Siculorum quidam conspexissent, hostem venire suis nunciant, hinc orto tumultu ad arma Syracusani

discurrunt, ac nullo ordine ex castris prorumpentes, palatiq́ue per tenebras, incerti quos peterent, in suos arma vertunt: atque exorta demum luce errore in tellecto in castra reuertuntur. hac tam inani consternatione, Poeni quinque millia suorum, siculi quatuor desiderarunt. Agathocles cognita Afrorum a se desectione, quum hac insuper clade vires suas affectas, seq́ue imparem deinceps ad fortunam praelij cum Poenis tentandam non ignoraret, Africam relinquere statuit: sed quia naues ad exercitum traijciendum deerant, concilium suum milites celauit: assumptoq́ue clam noctu iuniore filio Heraclide (Archagati enim ferociam suspectam habebat; verebaturq́ue ne postquam in Siciliam peruenisset, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer