41.
verò aliquot nobilissimorum, quos olim in Italia cõsulueram, quíque censebant Diuorum, Diuarumq́ue & Nympharum tum Heroum & Heroinarum facies & simulachra, quot in numismatibus apud me exstabant secundum epitheta singulis attributa in unam seriem cõ ponenda esse, in hac re consilium sequuti non sumus, quod hac ratione vtentibus, multarum regionum, & vrbium numismata, quae neque symbola neque facies Diuorum aut Diuarum exprimebant, nobis omittenda fuissent: sunt enim pleraque aliqua fertilitatis nota, cuicumque regioni aut territorio peculiari, signata; vtpote tritici, vini, herbarũ, arborum, itidem piscium, fluminum, aut fontium. Probauerunt autem tuum hoc de ordine Geographico in hac numismatum Graecorũ publicatione obseruando consilium, & alij quàm plurimi super hoc cõ sulti in omni disciplinarum genere versatissimi, or natissimiq́ue: inter ceteros nulli Mathematicorum nostri saeculi secundus Ioannes Stadius & Abrahamus Ortelius noster, Regiae Maiestatis Geographus: qui & ipsi omnes post te nobis auctores erant, vt eam formulam prosequeremur, qua Lectori simul & Geographiae antiquae compendium, & Dij tutelares singularum regionum, aut vrbium proprij, magna cum histo riarum luce, proponerentur. Exorsi itaque à Sicilia, vtpote quae (si quid veterum auctoritati credendum est) Italiae olim vt continens est, ceruice quadam siue Isthmo ad Rhegium adhaeserit; huic Magnam Graeciã vno eodemq́ue & primo libro adiunximus, Geographiae leges & in hoc sequuti, quibus ab occidente in orientem longitudinum dimensio siue meridian orum distantia enumeratur. Proximo inde libro transmarinas Graeciae regiones quae in continente erant, vtpote Epirum, Achai am, Peloponesum, ab his in Septentrionem transeuntes Thessaliam, Macedoniam, Thraciam cum ipsarum vrbium numismatibus complexisumus, quibus breui vti spero summam manum imposituri sumus. Tertius deinde liber subiungetur, cui insulas Graeciae ab Hadriatico & Ionio mari exorsi, tum quae deinceps in mari Libyco, Cretico, Myrtoo, & A Egeo, vtpote Sporades & Cyclades occurrebant; Ponti quoque Euxini nonnullas, & has quae Asiae minoris litoribus oppositae erant, inclusimus: quarum Catalogum suo indice & opportunè exhibebimus. Quartus verò & vltimus liber continebit aliquot Asiae minoris regiones, Cappadociam nimirum Galatiam, Pontum, Bithyniam, Mysiam, Phrygiam, Maeoniam; A Eolidem, Lydiam, Ioniam, Cariam, Doridem, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, & in Asia maiore Suriam, hincin A Egyptum deflectentes aliquot Africae vrbes addemus