Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

311.


praedaonustum trahebat, simulata fuga ad insidias pertractum cum omnibus copijs caecidit. triginta tantum ex octo millibusad Archagathum fuga elapsis. Accessit ad hanc calamitatem, quòd omnes paenè socij relictis Agathoclis partibus ad Poenos transierant. Archagathus collectis ijs qui cladem euaserant, militibus, Tunetem se recipit: & misso in Siciliam nunciol Agathoclem quo in periculo res sitedocet; oratq́ue vt rebus afflictis quàm primùm subsidio properet. Agathocles vbi suorum cladem resciuit, septem & decem triremes milite complet: ac Leptine toti Siciliae pra fecto, ipse omnibus ad nauigationem necessarijs iam praeparatis, tempus ad enauigandum idoneum exspectat: triginta Car

thaginiensium triremibus eius egressum obseruantibus. Inde noctu duodeviginti sociorum triremes, inscijs Carthaginiensibus ad Agat hoclem venerunt: qua ille occasione laetatus, iubet socios quãprimùm ipse pugnam cum Poenis inijsset, illos a tergo inuadere, atque ita in altum euehitur: cumq́ue insequerentur Carthaginienses, Agathocles conuersis repentè proris hostes a fronte inuadit: instantibus a tergo (vti iusserat Agathoclis) socijs, Carthaginienses ancipiti malo circumuenti in fugam vertuntur, cadit in praelio Poenorum dux; idq́ue sua manu ne viuus in hostis potestatem veniret. Ita fugatis Carthaginiensibus, liberum deinceps mare Syracusani ad commeatus in vrbem conuehendos habuére.

Agathocles nauali victoria laetus, Leptinem ad deuastandos Agrigentinorum agros mittit: qui imperata strennuè exsequutus, quum ad vrbis vsque muros terrorem intulislet, Xenodicum Agrigentinorum imperatorem ad manus secum conserendas prouocabat: quo certamen detrectante ciues indignati, ignauiam illi exprobrabant. Hinc cum non tam spe victoriae quàm pudore coactus copias in aciem eduxisset, amissis peditibus quingentis, & equitibus sexaginta praelio superatur. Quam ob cladem, quum ciues sibi infensos, eorumq́ue oculis se notari videret, relicta vrbeGelã profugit. Agathocles superatis terra mariq́; hostibus. cõuocatis amicis & Syracusanorũ optimatibus sacrificia celebrat: mox ad

epulas & hilaritatẽ cõuersus, cunctis in quemcumq; volebant dicteria iaciendi, liberã potestatem concedit: ita vt ne sibi quidem parci vellet. Sed funestae quam plurimis hae epulae fuere: Nam dum vino animos faciente liberius in Tyranni vitam dicterijs ludunt, exitium sibimet crearunt. Agathocles namq́ue nemine sinistri aliquid suspicãte aut metuente oẽs re pente mercenario milite cinctos ad vnum interfecit. Hac ciuium laniena

perpetrara rursus in Africam nauigat; quò vbi peruenit, cum summam omnium rerum in castris inopiam, tum ipsos milites frequentibus cladibus animo deiectos inuenit. Hinc cum in solo felicis praelij euentu omnem sibispem reliquam intelligeret, quàm primùm manus cũ hoste 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer