Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

307.


nunciata victoria, resumtis animis in spem meliorem erexerũt. Amilcar postquam ob tam secundos in Africa successus Syracusanos fe-rocire, se autem contemtui esse vidit, ne tempus frustra tereret, exercitum ab vrbe deducit: & quinque militum millia in Africam Carthaginiensibus auxilio mittit. Agathocles interea, Elymum Afrorum regem, quia se ad Carthaginienses desciuerat, praelio victum interficit: similiter & Carthaginienses, quòd au xilijs ab Amilcare missis aucti effent, congredi ausos superat. Sub idem ferè tempus A-milcar, subactis cunctis ferè Sιciliae vrbibus, rursus in Syracusanos mouet;

somnio quo sibi Syracusis cenare visus fuerat confirmatus. Syracusani intellecto Amilcarem aduersus se iter habere, noctu tria peditum millia & equites quingentos, vrbe emittunt: eosdemq́ue Euryclum tu-mulum vrbi vicinum praeruptum vndique & praecipitem, ad transitum hostis impediendum occupare iubent. Vix occuparant locum Syra-fani, quum Amilcar consilium suum hostes latere existimans, ad vrbem cum copijs mouet; vbi ad tumuli angustias peruenit, impediente semet in transitu multitudine clamor & tumultus in exercitu exoritur.
   Syracusani intellecto e clamore hostium aduentu, notis sibi itineribus decurrentes; impetum vndique in hostes faciunt; plurimosq́ue in-opinata impressione turbatos in fugam auertunt. Pars tamen exhortante

Amilcare, fortiter aliquandiu Syracusanos in se irruentes sustinuerunt. sed postquam Amilcar ipse itinerum peritia ab hoste circumuentus, captus est; tum demum omnes simul se in fugam conijciunt: plurimi in tenebris ex mutua ignorantia a proprio eqúιtatu obtriti interie-runt. Ita Syracusani tenebrarum beneficio, exigua cum manu centum vigintiquinque millia hostium, vt quidam scriptum reliquére, fuderunt. Tanta victoria exultantes, Amilcarem vinctum secum in vrbem adducunt: eumq́ue cognatis eorum qui in bello ceciderant, tradunt: qui varijs prius ludibrijs inde & tormentis vexatum excruciatumq́ue tandem interfecerunt: caput eius in Africam Agathocli missum. Agrigentini

qui id tempestatis inter Siculas Graecorum vrbes, opibus potentiaq́ue florebant; dum Syracusanorum Poenorumq́ue vires mutuis con flictatio nibus aftectas vident; ea occasione ad Siculas vrbes in libertatem

vindicandas vti constituunt. Xenodicum igitur ducem creant: eumq́ue validissimis cum copijs emittunt: Ille haud segniter imperio vsus, primò Gelam expulso Agathoclis praesidio in libertatem asserit. Ducto inde Herbitam exercitu, vrbem vi expugnatam necatis praesidiarijs in populi potestate relinquit. Mox & in Leontinorum agro castrametatus, expugnato castello ex quo Agathoclis praesidiarij decurrentes agros Leontinorum vastabant, illos quoque ab hac molestia liberatos in
Z 2


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer