Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

305.


nequicquam Agathoclis in Africam traiectum impedire conati, postquam proprias ipsum naues, exussisse viderunt, rati id desperatione factum, primò contemtui illum habebant. Verùm vbi eundem agros passim populari: & vrbem Magnam expugnasse acceperunt, tanta Agathoclis audacia consternati, nuncios Carthaginem, vnà cum nauium exustarum ferramentis qui rem significent mittunt: sed iam perceperant etiam in maius (vt ferè fit) rerum modò memoratarum famam Carthaginienses, ex his qui cladem effugerant: ita vt deletũ prorsus suorum in Sicilia exercitum existimantes, magno in timore essent. Verùm postquam exactius rem vti erat ex nuncijs intellexissent, anim is receptis

copias conscribunt: ijsq́ue Hannonem & Bomilcarem, mutuis pridem discordijs inter se dissidentes, duces praeficiunt: rati id è republica forè, illosq́ue ex mutua Aemulatione rem melius gesturos: sed vanã eam spem fuisse euentus docuit. Bomilcar namque Tyrannydem affectans, quò facilius fractis aduersa pugna ciuium animis voto potiretur; victoriam hostibus prodere ftatuerat. Ceterùm vbi eductis Carthagine copijs duces Carthaginiensium in conspectum hostium venissent aciem instruũt, dextrum cornu Hanno cum sacra cohorte in qua erant ciuium longé fortissimi; laeuum Bomilcar cũ Afris auxiliarijs tenebat: equitatus cum curribus ante aciem vt hostium ordines turbaret constiterat. Agathocles

perspecta hostium acie, ipse quoque suos instruit ac in dextroc ornu

Archagathum filium cum mille quingentis auxiliarijs locat; medios autem Syracusanos, qui tria millia erant, constituit: ipse cum delectis contra sacram Carthaginiensium cohortem consiftit. Vbi ad manus ventum est, summa vtrinque vi concurritur; primaq́ue impressione sunditur Poenorum equitatus. Hanno vbi contra quàm sperauerat hostem fortiter resistere, fusumq́ue ab illis equitatum suum conspexit; cum sacra cohorte in medios hostes impetum facit; pugnam ipse ante alios fortissime ciens: sed dum se audacius in confertos ingerit, telorum multitudine obrutus cadit. Carthaginienses amisso duce fortissimo, quanquam

animis fracti aliquando tamen adhuc restitere: donec Bomilcar cum integra ferè sua acie in fugam se dedit, suosq́ue in dextro cornu fortissimè pugnantes destituit: qui postquam se proditos desertosq́ue a duce suo viderunt, fuga praecipiti ad castra feruntur: haerent fugientium tergis Syracusani, & vnàcum fugientibus in castra irrumpunt: Poeni castris captis, continuata per campos fuga disperguntur. Cecidêre ea pugna è Carthaginiensibus mille, vt alij prodiderunt, tria millia: victores trecentos desiderauêre. Agathocles tam insperata victoria potitus, ducto verfus Tunetem exercitu vrbem occupat. Adrumetum inde progressus, cum oppidum prima impressione capere nõ potuisset, obsidione cingit.
Z


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer