Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

304.


suppeteret. Amilcar primò Gelam obsidere conatus, vbi vrbem cunctis ad tollerandam obsidionem necessarijs egregiè instructam cognouit; soluta obsidione bellum per agros Siculorum, qui Agathoclis partes seque bantur circumtulit. Quumq́ue illos qui se sponte dederent benignè acceptos, tractaret humaniter; hac potissimùm ratione consequutus est, vt Messanenses; Tauromenitae, Catanenses, Camarinaei at-que alij aliquot ab Agathoclis societate ad eum deficerent. Agathocles sociorum defectionibus vndique nudatus, Syracusas se recipit: nequaquam

tamen posttot clades animo fractus, bellum in Africam transferre statuit: & quod victorem vix aliquis ausurum putasset, id victus aggreditur.

Ceterùm veritus ne si cui consilium suum aperuisset, a pluribus cognitum ad hostes emanaret; rem silentio dissimulauit: id solùm coram populo professus, inuenisse se victoriae viam: animos illi tantùm in breuem obsidionis moram firmarent, si cui praesens reipublicae status displiceret, dare se illis abeundi potestatem. Quum mille & sexcenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatẽ frumento & stipendio instruit. Habito inde delectu, sexaginta naues milite impleuit: quumq́ue Carthaginienses valida cum classe portus exitum obsiderent; militem aliquot diebus intra naues continuit: tandem iam penè de exitu diffidentem fortuna insperatò adiuuit. Conspecta namque a Carthaginiensium

stationarijs onerariarum classis, quae commeatum Syracula-nis aduehebat, omnes relicta statione ad se intercipiendam auertit.
   Quo viso Agathocles quanta maxima potuit celeritate, fauces portus euadens, cursum in Africam dirigit. Carthaginienses conspecta hostili classe, quae in altum tendebat, rati illam onerarijs suis auxilio venire, suam quoque ad pugnam instruũt; verũ vbi Sytacusanos rectà praeteruehi, & iã multũ spacij processisse vident progressos raptim persequuntur. Interim onerariae tutò Syracusas peruectae, vrbẽ omnim rerum copia impleuerunt. Agathocles verò superuenientis noctis beneficio ex o-culis hostium ereptus, postquam iam sex diebus totidemq́ue noctibus

nauigasset; rursus Carthaginiensium classem magna vi vt se assequeretur contendentem eminùs videt: Iam Africa in conspectu erat, quum magno vtrinque studio certatur; illis hostem antequã litore potiretur assequi conantibus: his solam salutis spem in eo sitam credentibus, si hostem praeuenientes in terram euaderent. Inuehebantur iam in extre-mas Syracusanorum, Poenorum antesignani; quum illi magna contentione

reiectis Poenis (pauci enim assequuti manus conseruerant) ad locum cui Latumiae nomen est, classem appellunt: ac in terram egressi ca-stra communiunt: nauesq́ue in terram subductas ipso hortante Agathocle ac primam facem in Praetoriam conijciente, exurunt. Carthaginienses 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer