Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

303.


adortus, prodentibus eam ciuibus occupasset, Agathocles re intellecta, exercitum duce Pasiphilo ad eius conatus reprimendos eò mittit. Pasiphilus collatis cum Dinocrate signis, caeso Philonide vno ex ducibus, praelio superior, receptaq́ue haud magno cum labore Galeria, in de-fectores animaduertit. Agathocles ea victoria erectus, exercitum in Carthaginienses, qui Ecnomum praeruptum in agro Gelensi tumulum castris occupauerant, ducit. Ceterùm Carthaginiensibus pugnam detrectantibus, cum hiems instaret, exercitum in hyberna Syracusas reduxit. Carthaginienses eo rerum successu intellecto, nouum contra

Agathoclem exeιcitum duce Amilcare Gisconis filio mittunt. Sed is maxima copiarum parte naufragio amissa, Aegrè cum reliquijs exercitus fedata tempestate Sιciliam tenuit. Agathocles nunciato hostium aduentu, Syracusis egressus, Gelam versus, in cuius agro Poenos castramẽtatos intellexerat, copias ducit. Vbi ad hostes peruenit, castra ante Gelam communit, superuacuum ratus vrbem per se satis firmam com exercitu intrare. Ceterùm postquam intellexisset plerasq́ue è Gelensibus clandestina cum hostibus de deditione consilia inire, assumtis secum sortissimis quibusque è suis, ac cum ijsdem Gelam ingressus, quattuor ciuium millia iugulari imperauit: tum quidquid auri argentiq́ue

intra vrbem erat, edicto publico sub paena capitis ad se deferri iubet: atque ita vrbem despoliatam ac caedibus exhaustam praesidio munit. Posthaec cum copijs egressus, tumulum praeruptum cui Philario nomen erat, castris insedit: hostibus ex aduerso Ecnomum tenentibus: ita vt castrorum srontes sibi inuicem responderent; medio inter vtraque castra fluuio; quem neutri transgredi audebant, oraculo deterriti, quod maximam ibi hominum stragem aliquando futuram praemonuerat. Agathocles tandem Carthaginiensium populationibus irritatus, prior pugnae copiam facit: Martem vsque adeo fauentem primo congressu expertus, vt Carthaginienses in castra propria cõpulsos oppugnauerit: verùm subitus casus vti victos erexit, ita victores afflixit. Alter enim

Carthaginiensium exercitus, inter ipsam pugnam superueniens, Syracusanos repente a tergo aggressus, in orbem pugnare coactos magna strage fudit. Plurimùm insuper ad Syracusanorum calamitatem Himera fluuius contulit, nam quum plurimi contracta ex Aestu per dies caniculares ac defatigatione siti, aquam è flumine quod falsum erat, ad sitim restinguẽdam auidiùs atque inconsultiùs haurirent, adesis salsedi-ne vitalibus expirarunt. Agathocles amissis ea pugna septem suorum millibus, intra Gelam se recipit; vti hostem eius oppidi obsidione distineret, quò minus Syracusas tecta peteret: simul vti Syracusanis otium interea sese cõmuniendi, frumentũq́ue ex agris in vrbem comportandi 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer