Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

301.


obuium habent obtruncant: plurimi caussam tumultus ignorantes, dum inconsultè in publicum se proripiunt trucidantur: nec pauciores transcensis moenibus in vιcinas vrbes confugientes euadunt. Miles caedibus satiatus, ad Aedium direptionem se vertit; foribus vi efsractis, caesisque si qui intus vim propulsare conarentur. Postquam a caedibus & direptione cessatum est, Agathocles captiuos coram se adduci iubet, ex ijs si quos sibi infensos putabat, interfjci iubet: reliquos cum D inocrate ob necessitudinem quae ipsi cum eodem hactenus intercesserat, dimittit. Concione conuocata, in eos qui iussu ipsius caesi fuerant inuectus, eos suo merito ob tyrãnidem & superbam in ciues dominationem

necatos testatur: seq́ue deposito imperio vrbem in populi potestate relicturum pollicetur: & quò verbis fidem astrueret, dilacerato paludamento, assumtoq́ue priuato habitu discedere parabat, certò sibi persuadens illos qui se iubente tantam caedem peregerant, haud vnquam passuros vti Tyrannidem deponeret. Agathocle itaque abeunte, conclamant cuncti imperium retineret: neu se rursus in optimatum Tyrannidem relapsuros destitueret; dissimulauit tamen ille aliquantisper, in proposito discedendi persistens; donec vrgente vehementius multitudine, quasi consensu victus, admittere se imperium dixit: gesturumq́ue se ita,

vt illos nunquam summam rerumipsi detulisse paeniteret. Ita Agathocles

Tyrannidẽ iam adeptus, Olympiadis centesimae decimaequintae anno tertio, post liberatas verò a Timoleonte Syracusas vicesimo, facilem se erga omnes & humanum praebuit: & saepe in publico sine satellite conspectus, nihil à priuatis habitu differens, pauperes munificentia, diuites autem honoribus sibi conciliabat: nec dissimulans interim generis obscuritatem, quin potius eam sibi honori ducens; super abacos auro atque argento coopertos fictilia subinde vasa interponebat, eaq́ue digito astantibus commonstrans, aiebat se quum quondam talia ipse fe cisset, nuncob virtutem aureis atgenteisq́ue potiri. Ad confirmandam inde Tyrannidem animũ intẽdens, triremes vetustas refjcit: nouas construit,

arma telaq́ue copiosè fabricanda curat: contracto mox mercenario milite Carthaginiensium socios permittente Amilcare foedè iniurijs vexat. Hinc Messanensium arcem ex improuiso aggressus occupat: pro cuius redemtione magnam auri summam a Meslanensibus pactus, auro accepto non solũ illos in reddenda arce illusit, sed & vrbem ipsam ciuibus nihil tale metuentibus ex insidijs capere tentauit. Verùm Messanensibus dolũ praesentientibus fortiterq́ue, propugnantibus voto frustratus est. Mylas deinde oppidum adortus capit; relictoq́ue ibi praesidio Syracusas reuertitur. Ineunte autem Aestate rursus Messanenses inuadit; ciuibus tamen vnà cum Syracusanorũ exsulibus qui odio ipsius
Y 3


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer